388
T. Liv ii Lib. XXX, Cap, 9 — 11.
IX. Postero die Scipio Laeliam Masinissamqae camomni Romano et Numidico equitata expeditisque militumad perseqaendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit.Ipse cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Car-thaginiensium ditionis erant, partim spe, partim melu,
3 partim vi subegit. Carthagini quidem erat ingens terror,et circumferentem arma Scipionem, omnibus finitimis rap-tim perdomitis, ipsam Carthaginem repente aggressurumcredebant. Itaque et muri reficiebantur, propugnaculisquearmabantur: et pro se quisque, quae diutinae obsidioni
3 tolerandae sunt, ex agris convehit. Rara mentio est pa-cis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendummittendorum. Pars maxima classem , quae ad commeatusexcipiendos parata erat, mittere jubent ad opprimendamstationem navium ad Uticam, incaute agentem: forsitanetiam navalia castra, relicta cum levi praesidio, oppressu-
4 ros. In hoc consilium maxime inclinant: legatos tamenad Hannibalem mittendos censent: quippe, classi ut feli-cissime gerantur res, parte aliqua levari Uticae obsidio-nem: Carthaginem ipsam qui tueatur, neque imperatoremalium, quam Hannibalem, neque exercitum alium, quamHannibalis, superesse, Deductae ergo postero ditf naves,simul et legati in Italiam profecti, raptimque omnia, sti-mulante fortuna, agebantur: et, in quo quisque cessasset,
5 prodi ab se salutem omnium rebatur. Scipio, gravemjam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivisaliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis , jam inCarthaginem intentus, occupat relictum fuga custodumTuneta: abest ab Carthagine quindecim millia ferme pas-suum locus, quum operibus, tum suapte natura tutus, etqui et ab Carthagine conspici, et praebere ipse prospec-tum , quum ad urbem, tum ad circumfusum mare urbi,posset.
X. Inde, quum maxime vallum Romani jacerent, con-specta classis hostium est, Uticam Cafthagine petens. Igi-tur, omisso opere, pronunciatum iter, signaque raptimferri sunt coepta: ne naves, in terram et obsidionem ver-
3 sae, ac minime navali proelio aptae, opprimerentur. Quienim restitissent agili et nautico instrumento aptae et ar-matae classi naves, tormenta machinasque portantes, etaut in onerariarum usum versae, aut ita appulsae ad mu-ros, ut pro aggere ac pontibus praebere ascensus possent?
3 Itaque Scipio, contra quam in navali certamine solet, ro-stratis, quae praesidio aliis esse poterant, in postremamaciem receptis prope terram, onerariarum quadruplicemordinem pro muro adversus hostem opposuit: easque ip-sas, ne in tumultu pugnae turbari ordines possent, malisantennisque de nave in navem trajectis, ac validis funibusvelut uno inter se vinculo illigatis, comprendit; tabulas-