A. U. C. 549. A. C. 205.
387
blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed pre-cibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obte-stans, ne patrem suum patriamque proderet, iisdemqueflammis Carthaginem, quibus castra conflagrassent, absumisineret. Spem quoque opportune oblatam afferebant lega- 5ti: quatuor millia Celtiberorum circa urbem nomine Ab-bam , ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egre-
f iae juventutis, sibi occurrisse: et Hasdrubalem propeiem affore cnm manu haudquaquam contemnenda. Igiturnon benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiammultitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdemdies arma equosque dedisset, et omnem juventutem affir-mat exciturum ex regno. Scire incendio , non proelio , cla~ 6dem acceptam : eum bello in feriorem esse , qui armis vincatur.Haec legatis responsa. Et post dies paucos rursus Has-drubal et Syphax copias junxerunt. Is omnis exercitusfuit triginta ferme lmillium armatorum.
VIII. Scipionenn, velut jam debellato, quod ad Sy-phacem Carthaginieinsesque attineret, Uticae oppugnandaeintentum, jamque imachinas admoventem muris, avertitfama redintegrati be>lli; modicisque praesidiis ad speciemmodo obsidionis terra marique relictis, ipse cum roboreexercitus ire ad hostes pergit. Primo in tumulo, quatuor 2ferme millia distante ab castris regiis, consedit: posterodie cum equitatu in Magnos (ita vocant) campos, subjec-tos ei tumulo, degressus, succedendo ad stationes hostium,lacessendoque levibus proeliis, diem absumpsit: et per in-sequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursioni-bus in vicem, nihil dictu satis dignum fecerunt. Quartodie utrinque in aciem descensum est. Romanus principes 3post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios consti-tuit: equitatum Italicum ab dextro cornu, ab laevo Nu-midas Masinissamque opposuit. Syphax Hasdrubalque,Numidicis adversus Italicum equitatum, Carthaginiensibuscontra Masinissam locatis, Celtiberos in mediam aciem inadversa signa legionum accepere. Ita instructi concur-runt. Primo impetu simul utraque cornua, et Numidaeet Carthaginienses pulsi. Nam neque Numidae, maxima 4pars agrestes, Romanum equitatum, neque Carthaginien-ses, et ipse novus miles, Masinissam, recenti super ceteravictoria terribilem, sustinuere. Nudata utrinque cornibusCeltiberum acies stabat: quod nec in fuga salus ulla osten-debatur locis ignotis, neque spes veniae ab Scipione erat;quem, bene meritum de se et gente sua, mercenariis ar-mis in Africam oppugnatum venissent. Igitur, circumfusis 5undique hostibus, alii super alios cadentes, obstinati mo-riebantur: omnibusque in eos versis, aliquantum ad fugamtemporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt. Fatigatoscaede diutius, quam pugna, victores nox oppressit.
Bba