Band 
Vol. II.
Seite
394
JPEG-Download
 

394

T. Livii Lib. XXX. Cap. 16 . 17 .

cnta est ferocias, quam acceptam poculam, nallo trepi-dationis signo dato, impavide hausit. Quod ubi nxincia-tam est Scipioni, ne quid aeger animi ferox juvenis gra-vius consuleret, accitum eum extemplo nunc solatur, nunc,quod temeritatem temeritate alia luerit, tristioremque rem,

5 quam necesse fuerit, fecerit, leniter castigat. Postero die,ut a praesenti motu averteret animum ejns, in tribunalescendit, et concionem advocari jussit. Ibi Masinissam,primum regem appellatum, eximiisque ornatum laudibus,aurea corona, aurea patera, sella curuli, et scipione ebur-neo, toga picta, et palmata tunica donat. Addit verbishonorem, Neque magnificentius quicquam triumpho apudRomanos, neque triumphantibus ampliorem eo ornatu esse;quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus

6 Romanus ducat. Laelium deinde, et ipsuin collaudatum,aurea corona donat. Et alii militares viri, prout a quo-que navata opera erat, donati. Ilis honoribus mollitusregis animus, erectusque in spem propinquam, sublatoSyphace, omnis Numidiae potiundae.

XVI. Scipio, C. Laelio cum Syphace aliisque capti-vis Romam misso, cum quibus et Masinissae legati pro-fecti sunt, ipse ad Tuneta rursum castra refert, et, quae

2 munimenta inchoaverat, permunit. Carthaginienses, nonbrevi solum, sed prope vano gaudio, ab satis prosperain praesens oppugnatione classis perfusi, post famam captiSyphacis, in quo plus prope, quam in Hasdrubale atqueexercitu suo spei reposuerant, perculsi, jam npllo auctorebelli ultra audito, oratores ad pacem petendam mittunttriginta seniorum principes. Id erat sanctius apud illosconsilium, maximaque ad ipsum senaturn regendum vis.

3 Oui ubi in castra Romana et praetorium pervenerant,more adulantium (accepto, credo, ritu ex ea regione, exqua oriundi erant) procubuerunt. Conveniens oratio tamhumili adulationi fuit, non culpam purgantium, sed trans-ferentium initium culpae in Hannibalem impotentiaequeejus fautores. Veniam civitati petebant, civium temeritatehis jam ante eversae, incolumi futurae iterum hostium

4 beneficio. Imperium ex victis hostibus populum Romanum,non perniciem, petere. Paratis obedienter servire, quaevellet, imperaret. Scipio, et venisse ea spe in Africam se,ait, et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriamse, non pacem, domum reportaturum esse : tamen, quumvictoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere; utomnes gentes sciant, populum Romanum et suscipere juste

5 bella, et finire. Leges pacis se has dicere: Captivos, etperfugas, et fugitivos restituant: exercitus ex Italia et Gal-lia deducant: Hispania abstineant : insulis omnibus, quaeinter Italiam et Africam sunt, decedant: naves longas,praeter viginti, omnes tradant; tritici quingenta , hordei