Band 
Vol. II.
Seite
399
JPEG-Download
 

A. U. C. 549. A. C. 205.

399

incidisse! Visa castra hostium e muris urbis: quae vota sin-gulorum universorumque fuisse! quoties in conciliis voces ,manus ad coelum porrigentium auditas , En unquam illedies futurus esset, quo vacuam hostibus Italiam bona paceflorentem visuri essent ? Dedisse tandem id deos sextodecimo 4,demum anno: nec esse , qui diis grates agendas censeant.Adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne ac-cipere, nedum ut praeteritae satis memores sint. Concla-matum deinde ex omni parte curiae est, uti referret P.Aelius praetor: decretumque, ut quinque dies circa om-nia pulvinaria supplicaretur, victimaeque majores immo-larentur centum viginti. Jam dimisso Laelio legatisque 5Masinissae, quum Carthaginiensium legatos de pace ad se-natum venientes Puteolis visos, inde terra venturos alla-tum esset; revocari C. Laelium placuit, ut coram eo depace ageretur, Q. Fulvius Gillo, legatus Scipionis, Car-thaginienses Romam adduxit: quibus, vetitis ingredi ur-bem, hospitium in villa publica, senatus ad aedem Bello-nae datus est.

XXII- Orationem eandem ferme, quam apud Scipio-nem, habuerunt; culpam omnem belli a publico consilioin Hannibalem vertentes. Eum injussu senatus non Alpes 2modo, sed Iberum quoque , transgressum: nec Romanis so-lum , sed ante etiam Saguntinis, privato consilio bellum in-tulisse. Senatui ac populo Carthaginiensi , si quis vere ae-stimet , foedus ad eam diem inviolatum esse cum Romanis.Itaque nihil aliud sibi mandatum esse, uti peterent, quamut in ea pace, quae postremo cum consule Lutatio facta es-set , manere liceret. Ouum, more tradito, Patribus pote- 3statem interrogandi, si quis quid vellet, legatos praetor fe-cisset; senioresque, qui foederibus interfuerant, alia aliiinterrogarent, nec meminisse per aetatem (etenim omnesferme juvenes erant) dicerent legati; conclamatum exomni parte curiae est, Punica fraude electos , qui veterempacem repeterent, cujus ipsi non meminissent.

XXIII. Emotis deinde curia legatis, sententiae inter-rogari coeptae. M. Livius C. Servilium consulem, qui pro-pior esset, arcessendum, ut coram eo de pace ageretur, cen-sebat. Quum de re majore, quam quanta ea esset, consul-tatio incidere non posset, non videri sibi, absente consulumaltero, ambobusve, eam rem agi, satis ex dignitate populiRomani esse. O. Metellus, qui triennio ante consul dicta- 2torque fuerat, Quum P. Scipio, caedendo exercitus, agrospopulando , in eam necessitatem compulisset hostes, ut sup-plices pacem peterent; et nemo omnium verius existimareposset, qua mente ea pax peteretur, quam is, qui ante por-tas Carthaginis bellum gereret; nullius alterius consilio,quam Scipionis, accipiendam abnuendamve pacem esse. M. 3Valerius Laevinus, qui bis consul fuerat, Speculatores, non