Band 
Vol. II.
Seite
398
JPEG-Download
 

398

T. Livii Lib. XXX . Cap. 20 — 23.

quinque millia hostium caesa ait. Quae tanta res est, utaut impudenter ficta sit, aut negligenter praetermissa.Nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum. Namad eum quoque legati ab Carthagine, vocantes in Afri-cam, iis forte diebus, quibus ad Magonem, venerunt.

XX. Frendens gemensque, ac vix lacrimis temperans,dicitur legatorum verba audisse. Postquam edita suntmandata, Jam non perplexe, inquit, sed palam revocant,qui , vetando supplementum et pecuniam mitti, jam pridem

2 retrahebant. Vicit ergo Hannibalem non populus Romanustoties caesus fugatusque , sed senatus Carthaginiensis ob-trectatione atque invidia. Neque hac deformitate reditusmei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese , quam Han-no , qui domum nostram , quando alia re non potuit , ruina

3 Carthaginis oppressit . Jam hoc ipsum praesagiens animo,praeparaverat ante naves. Itaque, inutili militum turbapraesidii specie in oppida Bruttii agri, quae pauca magismetu, quam fide, continebantur, dimissa, quod roboris inexercitu erat, in Africam transvexit: multis Italici gene-ris, (quia in Africam secuturos abnuentes concesserant inJunonis Laciniae delubrum, inviolatum ad eam diom) in

4 templo ipso foede interfectis. Raro quemquam alium, pa-triam exsilii causa relinquentem, magis maestum abisseferunt, quam Hannibalem hostium terra excedentem: re-spexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusan-tem, in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum,Quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam

5 duxisset. Scipionem ire ad Carthaginem ausum , qui consulhostem in Italia Poenum non vidisset : se , centum millibusarmatorum ad Trasimenum et Cannas caesis , circa Casili-num , Cumasque , et Nolam consenuisse. Haec accusansquerensque, ex diutina possessione Italiae est detractus.

XXI. Romam per eosdem dies, et Magonem et Han-nibalem profectos, allatum est. Cujus duplicis gratulatio-nis minuit laetitiam, et quod parum duces in retinendisiis (quum id mandatum ab senatu esset) aut animi, autvirium habuisse videbantur; et quod solliciti erant, omnibelli mole in unum ducein exercitumque inclinata, quo

2 evasura esset res. Per eosdem dies legati Saguntini ve-nerunt, comprehensos cum pecunia adducentes Carthagi-nienses, qui ad conducenda auxilia in Hispaniam trajecis-sent. Ducentum et quinquaginta auri, octingentum pondoargenti in vestibulo curiae posuerunt. Hominibus accep-tis et in carcerem conditis, auro argentoque reddito, gra-tiae legatis actae: atque insuper munera data ac naves,

3 quibus in Hispaniam reverterentur. Mentio deinde absenioribus facta est, Segnius homines bona , quam mala,sentire. Transitu in Italiam Hannibalis , quantum terrorispavorisque, sese meminisse , quas deinde clades, quos luctus