Band 
Vol. II.
Seite
401
JPEG-Download
 

A. U. C. 549. A. C. 205.

4 oi

rem injuriam ratus Scipio, ab iis, qui petiissent pacem etindutias, et spem pacis et fidem indutiarum violatam esse,legatos Carthaginem, L. Baebium, L. Sergium, L. Fabiumextemplo misit. Qui, quum multitudinis concursu prope 2violati essent, nec reditum tutiorem cernerent futurum,petierunt a magistratibus, quorum auxilio vis prohibitaerat, ut naves mitterent, quae se prosequerentur. Dataetriremes duae, quum ad Bagradam flumen pervenissent,unde castra Romana conspiciebantur, Carthaginem red-iere. Classis Punica ad Uticam stationem habebat. Ex 3ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuncio,uti fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine ptibli-ca fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superan-tem promontorium ex alto repente aggressae sunt. Sedneque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant,neque transilire armati ex humilioribus in altiorem na-vem: et defendebatur egregie, quoad tela suppeditarunt.Quis deficientibus, quum jam nulla alia res eam, quam 4propinquitas terrae, multitudoque a castris in litus effusa,tueri potuisset; concitatam remis, quanto maximo impetupoterant, in terram quum immisissent, navis tantum jac-tura facta, incolumes ipsi evaserunt. Ita alio super aliudscelere quum haud dubie indutiae ruptae essent, LaeliusFulviusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus super-venerunt. Quibus Scipio, Etsi non indutiarum modo fides 5a Carthaginiensibus, sed jus etiam gentium in legatis viola-tum esset ; tamen se nihil, nec institutis populi Romani, necsuis moribus indignum, in iis facturum esse, quum dixisset,legatis dimissis, bellum parabat. Hannibali jam terrae 6appropinquanti jussus e nauticis unus escendere in malum,ut specularetur, quam tenerent regionem, quum dixisset,sepulcrum dirutum proram spectare, abominatus, praeter-4 vehi jusso gubernatore, ad Leptim appulit classem, atque1 ibi copias exposuit.

XXVI. Haec eo anno in Africa gesta. Insequentiaexcedunt in eum annum, quo M. Servilius Geminus, quitum magister equitum erat, et Ti. Claudius Nero consu-les facti sunt. Ceterum exitu superiouis anni quum le- 3gati sociarum urbium ex Graecia questi essent, vastatosagros ab regiis praesidiis, profectosque in Macedoniami, legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum re-gem : simul nunciassent, quatuor millia militnm cum So-patro duce trajecta in Africam dici, ut essent Carthagi-niensibus praesidio, et pecuniae aliquantum una missum;legatos ad regem, qui haec adversus foedus facta videriPatribus nunciarent, mittendos censuit senatus. Missi C. 3Terentius Varro, C. Mamilius, M, Aurelius. Iis tresquinqueremes datae. Annus insignis incendio ingenti, quoclivus Publicius ad solum exustus est, et aquarum magrii-

Livius P. IL

Cc