A. U. C. 550. A. C. 2o4.
405
ducibus victoriam dii dedissent, tibi cessisse-, teque huicbello , vestris prius, quam nostris , cladibus insigni, finemimposuisse. Hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna, 3ut, quum patre tuo consule ceperim arma , cum eodem pri-mum Romano iifiperatore signa contulerim ; ad filium ejusinermis ad pacem petendam veniam. Optimum quidem fue-rat, eam patribus nostris mentem datam ab diis esse, ut etvos Italiae, et nos Africae imperio contenti essemus: nequeenim ne vobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretiasunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis amis-sis ducibus. Sed praeterita magis reprehendi possunt, quam 4corrigi. Ita aliena appetivimus , ut de nostris dimicaremus,n°.r. in Italia solum vobis bellum, nobis in Africa esset:oed et vos in portis vestris prope ac moenibus signa arma-que hostium vidistis, et nos ab Carthagine fremitum castro-rum Romanorum exaudimus. Quod igitur nos maxime abo-minaremur, vos ante omnia optaretis, in meliore vestra for-tuna de pace agitur: agimus ii, quorum et maxime interestpacem esse, et qui quodcunque egerimus, ratum civitates no-strae habiturae sint. Animo tantum nobis opus est non 5abhorrente a quietis consiliis. Quod ad me attinet, jam ae-tas senem in patriam revertentem, unde puer profectus sum,jam secundae, jam adversae res, ita erudierunt, ut rationemsequi, quam fortunam, malim. Tuam et adolescentium etperpetuam felicitatem, ferociora utraque, quam quietis opusest consiliis, metuo. Non temere incerta casuum reputat,quem fortuna nunquam decepit. Quod ego fui ad Trasime-num , ad Cannas, id tu hodie es. Vixdum militari aetateimperio accepto, omnia audacissime incipientem nusquamfefellit fortuna, Patris et patrui persecutus mortem, ab ca- 6lamitate vestrae domus decus insigne virtutis pietatisqueeximiae cepisti: amissas Hispanius reciperasti, quatuor indePunicis exercitibus pulsis: consul creatus, quum ceteris adtutandam Italiam parum animi esset, transgressus in Afri-cam, duobus hic exercitibus caesis, binis eadem hora captissimul incensisque castris, Syphace pot.entissimo rege capto,tot urbibus regni ejus, tot nostri imperii ereptis, me sex-tumdecimum jam annum haerentem in possessione Italiaedetraxisti. Potest victoriam, inquam, malle, quam pacem, 7animus. Novi spiritus magis magnos, quam utiles. Et mihitalis aliquando fortuna affulsit. Quodsi in secundis rebusbonam quoque mentem darent dii-, non ea solum, quae eve-nissent , sed etiam ea, quae evenire possent, reputaremus.
Ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in om-nes casus sum. Quem modo, castris inter Anienem atque 8urbem vestram positis, signa inferentem ad moenia Roma-na j hic cernis, duobus fortissimis viris, fratribus clarissimisimperatoribus, orbatum, ante moenia prope obsessae patriae,quibus terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem.