408
T. Livii Lib. XXX. Cap. 33, 34.
5 in aciem portendisse deos. Adesse finem, belli ac laboris.In manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum inpatriam, ad parentes, liberos, conjuges, penatesque deos.Celsas haec corpore, vultuque ita laeto, ut vicisse jamcrederes, dicebat. Instruit deinde primos hastatos, posteos principes: triariis postremam aciem clausit.
XXXIII. Non confertas autem cohortes ante suaquamque signa instruebat, sed manipulos aliquantum interse distantes , nt esset spatium, quo elephanti hostium ac-
2 cepti nihil ordines turbarent. Laelium (cujus ante legati,eo anno quaestoris extra sortem ex senatusconsulto operautebatur) cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masi-nissam Numidasque ab dextro opposuit. Vias patentes in-ter manipulos antesignanorum velitibus (ea tunc levis ar-matura erat) complevit; dato praecepto, ut, ad impetumelephantorum, aut post rectos refugerent ordines, aut, indextram laevamque discursu applicantes se antesignanis,
3 viam, qua irruerent in ancipitia tela, belluis darent. Han-nibal ad terrorem primum elephantos (octoginta autemerant, quot nulla unquam in acie ante habuerat) instruxit:deinde auxilia Ligurum Gallornmque, Baliaribus Mauris-que admixtis; in secunda acie Carthaginienses Afrosqueet Macedonum legionem; modico inde intervallo relicto,subsidiarium aciem Italicorum militum (Bruttii pleriqueerant, vi ac necessitate plures, quam sua voluntate, dece-
4 dentem ex Italia secuti) instruxit. Equitatum etiam ipsumcircumdedit cornibus: dextrum Carthaginienses, sinistrumNumidae tenuerunt. Varia adhortatio erat in exercituinter tot homines, quibus non lingua, non mos, non lex,non arma, non vestitus habitusque, non causa militandieadem esset. Auxiliaribus et praesens, et multiplicata
5 merces ex praeda ostentatur. Galli proprio atque insitoin Romanos odio accenduntur. Liguribus campi uberesItaliae, deductis ex asperrimis montibus, in spem victo-riae ostentantur. Mauros Numidasque Masinissae impo-tenti futuro dominatu terret. Aliis aliae spes ac metusjactantur. Carthaginiensibus moenia patriae, dii penates,sepulcra majorum, liberi cum parentibus, conjuges pavi-dae, aut excidium servitiumqne, aut imperium orbis ter-rarum, nihil aut in metum, aut in spem medium ostenta-
6 tur. Ouum maxime haec imperator apud Carthaginienses,duces suarum gentium inter populares, plerique per inter-pretes inter immixtos alienigenis, agerent, tubae cornua-que ab Romanis cecinerunt: tantnsque clamor ortus, utelephanti in suos, sinistro maxime cornu, verterentur,Mauros ac Numidas. Addidit facile Masinissa perculsisterrorem, nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio.Paucae tamen bestiarum, intrepidae in hostem actae, intervelitum ordines cum multis suis vulneribus ingentem stra-