Band 
Vol. II.
Seite
409
JPEG-Download
 

A. U. C. 55o. A. C. 204.

4o 9

gem edebant. Resilientes enim ad manipulos velites, quum 7viam elephantis, ne obtererentur, fecissent; in ancipitesad ictum utrinque conjiciebant hastas; nec pila ab ante-signanis cessabant; donec undique incidbntibus telis ex-acti ex Romana acie, hi quoque in suo dextro cornu ip-sos Carthaginiensium equites in fugam verterunt. Laelius,ut turbatos vidit hostes, addit perculsis terrorem.

XXXIV. Utrinque equite nudata erat Punica acies,quum pedes concurrit, nec spe, nec viribus jam par. Adhoc dictu parva, sed magni eadem in re gerenda momentires, congruens clamor a Romanis, eoque major et terri-bilior ; dissonae illis , ut gentium multarum discrepantibuslinguis, voces: pugna Romana stabilis, et suo et armorumpondere incumbentium in hostem: concursatio et velocitasillinc major, quam vis. Igitur primo impetu extemplo 2movere loco hostium aciem Romani. Ala deinde et umbo-nibus pulsantes, in summotos gradu illato, aliquantumspatii, velut nullo resistente, incessere; urgentibus etnovissimis primos, ut semel motam aciem sensere; quodipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat. Apud 3hostes, auxiliares cedentes secunda acies, Afri et Cartha-ginienses, adeo non sustinebant, ut contra etiam, ne resi-stentes pertinaciter primos caedendo ad se perveniret ho-stis , pedem referrent. Igitur auxiliares terga dant re-pente: et, in suos versi, partim refugere in secundamaciem, partim non recipientes caedere, uti paullo antenon adjuti, et tunc exclusi. Et prope duo jam permixta 4proelia erant, quum Carthaginienses simul cum hostibus,simul cum suis cogerentur conserere manus. Non tamenita perculsos iratosque in aciem accepere; sed, densatisordinibus, in cornua vacuumque circa campum extraproelium ejecere, ne pavido fuga vulneribusque militesinceram et integram aciem miscerent. Ceterum tanta 5strages hominum armorumque locum, in quo steterantpaullo ante auxiliares, compleverat, nt prope difficiliortransitus esset, quam per confertos hostes fuerat. Itaque,qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorum-que et tabem sanguinis, qua quisque poterat, sequenteshostem, et signa et ordines confuderunt. Principum quo- 6que signa fluctuari coeperant, vagam ante se cernendoaciem. Quod Scipio ubi vidit, receptui propere canerehastatis jussit: et, sauciis in postremam aciem subductis,principes triariosqne in cornua inducit; quo tutior fir-miorque media hastatorum acies esset. Ita novum de in- 7tegro proelium ortum est: quippe ad veros hostes perven-tum erat, et armorum genere, et usu militiae, et famarerum gestarum, et magnitudine vel spei vel periculi pa-res. Sed et numero Romanus superior erat, et animo: