A. U. C. 55 r. A. C. 203.
4i5
perinm esse. Is ex duobus exercitibus in unam legionem 3conscriberet Romanos milites, et in quindecim cohortessocios Latini nominis, quibus provinciam obtineret: vete-res milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam depor-tarent. Cornelio consuli quinquaginta navium classis exduabus classibus, Cn. Octavii, quae in Africa esset, P.Villii, quae Siciliae oram tuebatur, decreta: ut, quasnaves vellet, deligeret. P. Scipio quadraginta longas na- ^ves haberet, quas habuisset. Quibus si Cn. Octavium, sic-ut praefuisset, praeesse vellet, Octavio pro praetore ineum annum imperium esset: si Laelium praeficeret, Oc-tavius Romam decederet: reduceretque naves, quibus con-suli usus non esset. Et M. Fabio in Sardiniam decem glongae naves decretae. Et consules duas legiones urbanasscribere jussi: ut qualoordecim legionibus eo anno, cen-tum navibus longis respublica administraretur.
XLII. Tum de legatis Philippi et Carthaginiensiumactum. Priores Macedonas introduci placuit: quorum va-ria oratio fuit: parlirn purgantium, quae questi erantmissi ad regem a Roma legati de populatione sociorum;partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani,sed multo infestius M. Aurelium; (quem ex tribus ad semissis legatis, delectu habito, substitisse, et se bello la-cessisse contra foedus, et saepe cum praefectis suis signiscollatis pugnasse.) partim postulantium, ut Macedonesduxqtie eorum Sopater, qui apud Hannibalem mereedemilitassent, captique in vinculis essent, sibi restituerentur.Adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio 2ex Macedonia, disseruit, Aurelium relictum, ne socii po-puli Romani, fessi populationibus atque injuria , ad regemdeficerent , finibus socioritm non excessisse : dedisse operam ,ne impune in agros eorum transcenderent populatores. So-patrum ex purpuratis et propinquis regis esse: eum cumquatuor millibus Macedonum et pecunia missum nuper itiAfricam esse , Hannibali Carthaginiensibusque auxilio , De 3his rebus interrogati Macedones , quum perplexe respon-derent ipsi, aperte responsum tulerunt, Bellum quaerereregem , et, si pergat, propediem inventurum. Dupliciter abeo foedus violatum : et' quod sociis populi Romani injuriasfecerit, bello armisque lacessierit: et quod hostes auxiliis etpecunia juverit. Et P. Scipionem recte atque ordine videri 4fecisse et facere, quod eos, qui arma contra populum Ro-manum ferentes capti sunt, hostium numero in vinculis ha-beat: et M. Aurelium e republica facere, gratumque id se-natui esse, quod socios populi Romani t quando jure foederisnon posset, armis tueatur. Cum hoc tam tristi responso 5dimissis Macedonibus* legati Carthaginienses vocati. Quo-rum aetatibus dignitatibusque conspectis, (nam longe~pri-mi civitatis erant) tum pro se quisque dicere, vero de