Band 
Vol. II.
Seite
421
JPEG-Download
 

A. U. C. 55 1 — 552. A. C. 203 — 202.

42 1

nes ad arma; majore conatu Romanis id capessendum bel-lum esse, ne, cunctantibus iis, auderet Philippus, quodPyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset; haeceadem scribere Aurelium consulibus et senatui placuit.

IV. Exitu hujus anni quum de agris veterum mili-tum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionisin Africa bellum perfecissent; decreverunt Patres, ut M.Junius praetor urbis, si ei videretur, decemviros agroSamniti Appuloqne, quod ejus publicum populi Romaniesset, metiendo dividendoque crearet. Creati P. Servilius, 2Q. Caecilius Metellus, C. et M. Servilii (Geminis ambo-bus cognomen erat), L. et A. Hostilii Calones, P. VilliusTappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Aelius Paetus, Q. Fla-minius. Per eos dies, P. Aelio consule comitia habente,creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta.Praetores exinde facti, 0. Minucius Rufus, L. Furius Pur-pureo, Q. Fulvius Gillo , Cn. Sergius Plancus. Ludi Ro- 3mani scenici eo anno magnifice apparateque facti ab aedi-libus curulibus , L. Valerio Flacco et L. Ouinctio Flami-nino: biduum instauratum est. Frumentique vim ingentem,quod ex Africa P. Scipio miserat, quaternis aeris populocum summa fide et gratia diviserunt. Et plebeji ludi tertoti instaurati ab aedilibus plebis, L. Apustio Fullone et

O. Minucio Rufo , qui ex aedilitate praetor creatus erat.

Et Jovis epulum fuit ludorum causa.

V. Anno quingentesimo quinquagesimo secundo aburbe condita, P. Sulpicio Galba, C. Aurelio consulibus,bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibuspost pacem Carthaginiensibus datam. Omnium primum 2eam rem Idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur,

P. Sulpicius consul retulit: senatusque decrevit, uti con-sules majoribus hostiis rem divinam facerent, quibus diisipsis videretur, cum precatione ea: Quam rem senatus po-pulusque Romanut^de republica deque ineundo novo bello inanimo haberet, ea res uti populo Romano, sociisque, ac no-mini Latino, bene ac feliciter eveniret -, secundum rem di-vinam precationemque, ut de republica deque provinciissenatum consulerent. Per eos dies opportune irritandis 3ad bellum animis, et literae a M. Aurelio legato, et M.Valerio Laevino propraetore allatae: et Atheniensium no-va legatio venit, quae regem appropinquare finibus suisnunciaret; brevique non agros modo, sed urbem etiam inditione ejus futuram, nisi qnid in Romanis auxilii foret.Quum pronunciassent consules, rem divinam rite perfec- 4tam esse, et precationem admisisse deos haruspices respon-dere-, laetaque exta fuisse, et prolationem finium, victo-riamque, et triumphum portendi; tum literae Valerii Au-reliique lectae, et legati Atheniensium auditi. Senatusinde consultum factum est, ut sociis gratiae agerentur,