Band 
Vol. II.
Seite
422
JPEG-Download
 

422

T. Livii Lib. XXXI. Cap. 6 — 8.

quod dia sollicitati, ne obsidionis quidem metu fide de-

5 cessissent. De auxilio mittendo tum responderi placere,quum consules provincias sortiti essent: atque is consul,cui Macedonia provincia evenisset, ad populum tulisset,ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

VI. P. Sulpicio provincia Macedonia sorte evenit,isque rogationem promulgavit, Vellent , juberent Philipporegi Macedonibusque, qui sub regno ejus essent, ob injurias

2 armaque illata sociis populi Romani, bellum indici. Altericonsuli Aurelio Italia provincia obtigit. Praetores exindesortiti sunt, Cn. Sergius Plancus urbanam, Q. FulviusGillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. FuriusPurpureo Galliam. Rogatio de bello Macedonico primis

3 comitiis ab omnibus ferine centuriis antiquata est. Idquum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homi-nes taedio laborum periculorumque fecerant, tum Q. Bae-bius tribunus plebis, viam antiqnam criminandi Patres in-gressus , incusaverat bella ex bellis seri, ne pace unquam

4 frui plebs posset. Aegre eam rem passi Patres, laceratus-que probris in senatu tribunus plebis: et consulem pro sequisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferendaeediceret, castigaretque segnitiem populi; atque doceret,quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.

VII. Consul in campo Martio comitiis, priusquamcenturias in suffragium mitteret, concione advocata, Igno-rare, inquit, videmini mihi, Quirites, non, utrum belluman pacem habeatis , vos consuli : (neque enim liberum id vo-bis permittit Philippus, qui terra marique ingens bellummolitur) sed utrum in Macedoniam legiones transportetis,

® an hostem in Italiam accipiatis. Hoc quantum intersit, sinunquam ante alias, Punico certe proximo bello expertiestis. Quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidem-que nostram implorantibus impigre tulissemus opem , sicutpatres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aver-suri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade

3 nostra in Italiam accepimus ? Ne illud quidem dubium est,quin hunc ipsum Philippum, pactum jam per legatos literas-que cum Hannibale in Italiam trajicere, misso cum classeLaevino, qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia conti-nuerimus. Et quod tunc fecimus, quum hostem Hannibalemin Italia haberemus, id nunc, pulso Italia Hannibale, de-

4 victis Carthaginiensibus , cunctamur facere ? Patiamur ex-pugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalempassi sumus, segnitiem nostram experiri regemi Non quin-to inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sedquinto inde die, quam ab Corintho solverit naves, in Ita-liam perveniet. Ne aequaveritis Hannibali Philippum, neCarthaginiensibus Macedonas ; Pyrrho certe aequabitis .Aequabitis dico ? Quantum vel vir viro, vel gens genti