Band 
Vol. II.
Seite
424
JPEG-Download
 

424 T. Livii Lib. XXXI. Cap. 9 — 11 ,

6 fecisset: id praesidio Siciliae provinciae esset. M. Vale-rio Faltoni, qui praetor priore anno Campaniam provin-ciam habnerat, prorogatum in annum imperium est; utipropraetor in Sardiniam trajiceret, atque de exercitu, quiibi esset, quinque millia socium nominis Latini, qui eo-

6 rum minime multa stipendia haberent, legeret. Et consu-les duas urbanas legiones scribere jussi: quae, si quo resposceret, multis in Italia contactis gentibus Punici bellisocietate, iraque* inde tumentibus, mitterentur. Sex legio-nibus Romanis eo anno usura respublica erat.

IX. In ipso apparatu belli legati ab rege Ptolemaeovenerunt, qui nunciarnnt, Athenienses adversus Philippumpetisse ab rege auxilium. Ceterum , etsi communes sociisint, tamen, nisi ex auctoritate populi Romani , neque clas-sem, neque exercitum defendendi aut oppugnandi cujusquam

3 causa regem in Graeciam missurum esse. Vel quieturum eumin regno, si populo Romano socios defendere liceat ; velRomanos quiescere, si malint, passurum, atque ipsum auxi-lia, quae facile adversus Philippum tueri Athenas possent,missurum. Gratiae regi ab senatu actae, responsumque;Tutari socios populo Romano in animo esse: si qua re adid bellum opus sit, indicaturos regi : regnique ejus opes

3 scire subsidia firma ac fidelia suae reipublicae esse. Mu-nera deinde legatis in singulos quinum millium aeris exsenatusconsulto missa. Quum delectum consules haberent,pararentque, quae ad bellum opus essent: civitas reli-giosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplica-tionibus habitis jam, et obsecratione circa omnia pulvina-ria facta, ne quid praetermitteretur, quod aliquando fac-tum esset, ludos Jovi donumque vovere consulem, cui

4 provincia Macedonia evenisset, jussit. Moram voto pu-blico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit, exincerta pecunia vovere debere, si ea pecunia non posset inbellum usui esse. Reponi statim debere, nec cum alia pecu-nia misceri. Quod nisi factum esset, votum rite solvi nonposse. Quanquam et res, et auctor movebat, tamen adcollegium pontificum referre consul jussus, si posset rectevotum incertae pecuniae suscipi: posse, rectiusque etiam

5 esse, pontifices decreverunt. Vovit in eadem verba con-sul, praeeunte'maximo pontifice, quibus antea quinquen-nalia vota suscipi solita erant: praeterquam quod tantapecunia, quantam tum, quum solveretur, senatus censuis-set, ludos donaque facturum vovit. Toties ante ludi mag-ni de certa pecunia voti erant: ii primi de incerta.

X. Omnium animis in bellum Macedonicum versis,repente nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumul-tus fama exorta est. Insubres, Cenomanique, et Boji, ex-citis Salyis, Ilvatibusque, et ceteris Ligustinis populis,Hamilcare Poeno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis ex-