Band 
Vol. II.
Seite
425
JPEG-Download
 

A . V. C. 553. A . C. 203 .

425

ercitu substiterat, Placentiam invaserant; et, direpta urbe,ac per iram magna ex parte incensa, vix duobus millibushominum inter incendia ruinasque relictis, trajecto Padoad Cremonam diripiendam pergunt. Vicinae urbis audita 2clades spatium colonis dedit ad claudendas portas, praesi-diaque per muros disponenda; ut obsiderentur tamenprins, quam expugnarentur, nunciosque mitterent ad prae-torem Romanum. L. Furius Purpureo tum provinciaepraeerat: cetero ex senatusconsulto exercitu dimisso, prae-ter quinque millia socium ac Latini nominis, cum iis co-piis in proxima regione provinciae circa Ariminum sub-stiterat. Is tum senatui scripsit, quo in tumultu provin- 5cia esset. Duarum coloniarum , quae ingentem illam tem-pestatem Punici belli subterfugissent , alteram captam acdireptam ab hostibus, alteram oppugnari. Nec in exercitusuo satis praesidii colonis laborantibus fore, nisi quinquemillia socium quadraginta millibus hostium {tot enim in ar-mis esse) trucidanda objicere velit, et tanta sua clade jaminflatos excidio coloniae Romanae augere hostium animos.

XI. His literis recitatis decreverunt, ut C. Aureliusconsul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diemedixerat, Arimini eadem die adesse juberet, et aut ipse,si per commodum reipublicae posset, ad opprimendumGallicum tumultum proficisceretur; aut L. Furio praetoriscriberet, ut, quum ad eum legiones ex Etruria venissent,missis in vicem earum quinque millibus sociorum, qui in-terim Etruriae praesidio essent, proficisceretur ipse adcoloniam liberandam obsidione. Legatos item mittendos 2in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem, eosdem inNumidiam ad Masinissam. Carthaginem, ut nunciarent,civem eorum Hamilcarem relictum in Gallia, haud satisscire ex Hasdrubalis prius, an ex Magonis postea exercitu,bellum contra foedus facere. Exercitus Gallorum Ligurum- 3que excivisse ad arma contra populum Romanum: eum , sipax placeret, revocandum illis, et dedendum populo Romanoesse: simul nunciare jussi, perfugas sibi non omnes reddi-tos esse; ac magnam partem eorum palam Carthagini ob-versari dici: quos comprehendi conquirique debere, ut sibiex foedere restituantur. Haec ad Carthaginienses man-data. Masinissae gratulari jussi, quod non patrium modo 4recuperasset regnum, sed, parte florentissima Syphacis fini-um adjecta, etiam auxisset. Nunciare praeterea jussi, bel-lum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginiensesauxiliis juvisset-, injuriasque inferendo sociis populi Romani,flagrante bello Italia , coegisset classes exercitusque inGraeciam mitti-, et, distinendo copias, causa in primis fuis-set serius in Africam trajiciendi: peterentque, ut ad id bel-lum mitteret auxilia Numidarum equitum. Dona ampla 5data, quae ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga pur-