A. U. C. 552. A. C . 202.
427
mare extemplo deportari: sicut proxime, C. Claudio, M.Livio consulibus, deportatus similis prodigii fetus erat.Nihilo minus decemviros adire libros de portento eo jus-serunt. Decemviri ex libris res divinas easdem, quae 5proxime secundum id prodigium factae essent, imperarunt.Carmen praeterea ab ter novenis virginibus cani per ur-bem jusserunt, donumque Junoni Reginae ferri. Ea utifierent, C. Aurelius consul ex decemvirorum responso cu-ravit. Carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tumcondidit P. Licinius Tegula.
XIII. Expiatis omnibus religionibus, (nam etiam Lo-cris sacrilegium pervestigatum a 0 . Minucio erat, pecu-niaque ex bonis noxiorum in thesauros reposita) quumconsules in provincias proficisci vellent; privati frequen-tes, quibus ex pecunia, quam M. Valerio, M. Claudio con-sulibus mutuam dederant, tertia pensio debebatur eo an-no, adierunt senatum: quia consules, quum ad novum bel-lum, quod magna classe magnisque exercitibus gerendumesset, vix aerarium sufficeret, negaverant esse, unde iisin praesentia solveretur. Senatus querentes eos non susti- 2nuit, Si in Punicum bellum pecunia data, in Macedonicumquoque bellum uti respublica vellet ; aliis, ex aliis orienti-bus bellis, quid aliud quam publicatam, pro beneficio , tan-quam ob noxam, suam pecuniam fore ? Ouum et privati ae-quum postularent, nec tamen solvendo aeri alieno res-publica esset, quod medium inter aequum et utile erat,decreverunt, Ut, quoniam magna pars eorum agros vulgovenales esse diceret, et sibimet emptis opus esse; agri pu-blici, qui intra quinquagesimum lapidem esset, copia iis fie-ret, Consules agrum aestimaturos, et in jugera asses vecti- 3gales, testandi causa publicum agrum esse, imposituros ; ut,si quis, quum solvere posset populus, pecuniam habere,quam agrum 3 mallet, restitueret agrum populo. Laeti eamconditionem privati accepere. Trientius Tabuliusqueis ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, ap-pellatus.
XIV. Tum P. Sulpicius, secundum vota in Capito-lio nuncupata, paludatus cum lictoribus profectus ab ur-be, Brundisium venit, et, veteribus militibus voluntariisex Africano exercitu in legiones descriptis, navibusque exclasse consulis Cornelii lectis, altera die, quam a Brundi-sio solvit, in Macedoniam trajecit. Ibi ei praesto fuere 2Atheniensium legati, orantes, ut se obsidione eximeret.Missus extemplo Athenas est C. Claudius Centho, cum vi-ginti longis navibus, et militum copiis. Neque enim ipserex Athenas obsidebat. Eo maxime tempore Abydum op-pugnabat, jam cum Rhodiis et Attalo navalibus certamini-bus , neutro feliciter proelio, vires expertns. Sed animos 3ei faciebat, praeler ferociam insitam, foedus ictum cum