m
T. Livii Lib. XXXI. Cap, 25 . 26.
Euripum, per Boeotiam Athenas dncit, pari incepto haud
3 disparem eventum ratns responsurum. Et respondisset,ni speculator, (hemerodromos vocant Graeci, ingens dieuno cursu emetientes spatium) contemplatus regium ag-men e specula quadam, praegressus nocte media Athenaspervenisset. Idem ibi somnus, eademque negligentia erat,
4 quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat. Excitatinuncio trepido et praetor Atheniensium, et Dioxippuspraefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, con-vocatis in forum militibus, tuba signum ex arce darijubent, ut hostes adesse omnes scirent. Ita undique ad
5 portas, ad nmros discurrunt. Paucas post horas Philippus,aliquanto tamen ante lucem, appropinquans urbi, conspec-tis luminibus crebris, et fremitu hominum trepidantium(ut in tali tumultu) exaudito, sustinuit signa: et consi-dere ac conquiescere agmen jussit, vi aperta propalam
6 usurus, quando parum dolus profuerat. Ah Dipylo acces-sit. Porta ea, velut in ore urbis posita, major aliquantopatentiorque, quam ceterae, est: et intra eam extraquelatae sunt viae, ut et oppidani dirigere aciem a foro adportam possent; et extra limes mille ferme passus, in Aca-demiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium libe-rum spatium praeberet. Eo limite Athenienses cum Attalipraesidio et cohorte Dioxippi, acie intra portam instructa,
7 signa extulerunt. Ouod ubi Philippus vidit, habere sehostes in potestate ratus, et diu optata caede (neque enimulli Graecarum civitatium infestior erat) expleturam, co-hortatus milites, ut, se intuentes, pugnarent, scirentque ibisigna, ibi aciem esse debere, ubi rex esset, concitat in ho-stes equum, non ira tantum, sed etiam gloria elatus; quod,ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris, con-
g spici se pugnantem egregium ducebat. Aliquantum anteaciem cum equitibus paucis evectus in medios hostes, in-gentem quum suis ardorem, tum pavorem hostibus, inje-cit. Plurimos manu sua cominus eminusque vulneratoscompulsosque in portam, consecutus et ipse, quum majo-rem in angustiis trepidantium edidisset caedem, in teme-rario incepto tutum tamen receptam habuit: quia, qui inturribus portae erant, sustinebant tela, ne in permixtos
9 hostibus suos conjicerent. Intra muros deinde tenentibusmilites Atheniensibus, Philippus, signo receptui dato, ca-stra ad Cynosarges (templum Herculis, gymnasiumque, etlucus erat circumjectus) posnit. Sed Cynosarges, et Ly-ceum, et quicquid sancti amoeni ve circa urbem erat, in-censum est, dirutaque non tecta solum, sed etiam sepul-cra : nec divini humanive juris quicquam prae impotentiira est servatum.
XXV. Postero die, quum primo clausae fuissent por-tae, deinde subito apertae, quia praesidium Attali ab Ae-