A . U. C. 552 . A. C. 202.
435
gina, Romanique ab Piraeeo intraverant urbem', castraab urbe retulit rex tria ferme millia passuum. Inde 2Elensinem profectus, spe improviso templi castellique,quod et imminet et circumdatum est templo, capiendi,quum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset,et classem a Piraeeo subsidio venire, omisso incepto, Me-garam, ac protenus Corinthum ducit. Et quum ArgisAchaeorum concilium esse audisset, inopinantibus Achaeis,concioni ipsi supervenit. Consultabant de bello adversus 3Nabin tyrannum Lacedaemoniorum: qui, translato impe-rio a Philopoemene ad Cycliadam, nequaquam parem illiducem, dilapsa cernens Achaeorum auxilia, redintegrave-rat bellum, agrosque finitimorum vastabat; et jam urbi-bus quoque erat terribilis. Adversus hunc hostem, quum, 4quantum ex quaque civitate militum scriberetur, consul-tarent; Philippus, dempturum se eis curam, quod ad Na-bin et Lacedaemonios attineret, pollicitus; nec tantumagros sociorum populationibus prohibiturum, sed terro-rem omnem belli in ipsam Laconicam, ducto eo extemploexercitu, translaturum. Haec oratio quum ingenti horni- gnum assensu acciperetur: Ita tamen aequum est, inquit,me vestra meis armis tutari, ne mea inierim nudentur prae-sidiis . Itaque, si vobis videtur , tantum parate militum ,quantum ad Oreum, et Chalcidem , et Corinthum tuenda sa-tis sit: ut, meis ab tergo tutis, securus bellum Nabidi infe-ram et Lacedaemoniis. Non fefellit Achaeos, quo spectas- 6set tam benigna pollicitatio, auxiliumque oblatum adver-sus Lacedaemonios: id quaeri, ut obsidem Achaeorum ju-ventutem educeret ex Peloponneso, ad illigandam Romanobello gentem. Et id quidem coarguere Cycliadas praetor qAchaeorum nihil attinere ratus, id modo quum dixisset,non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre, quampropter quas convocati essent; decreto de exercitu pa-rando adversus Nabin facto, concilium fortiter ac liberehabitum dimisit; inter assentatores regios ante eam diemhabitus, Philippus, magna spe depulsus, voluntariis pau-cis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam ter-ram rediit.
XXVI. Per eos ipsos dies, quibus Philippus in Achajafuit, Philocles praefectus regius, ex Euboea profectus cumduobus millibus Thracum Macedonumque ad depopulan-dos Atheniensium fines, e regione Eleusinis saltum Ci-thaeronis transcendit. Inde dimidia parte militum ad 2praedandum passim per agros dimissa, cum parte ipseoccultus loco ad insidias opportuno consedit', ut, si excastello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, re-pente hostes effusos ex improviso adoriretur. Non fefel-lere insidiae. Itaque revocatis, qui discurrerant ad prae- 3dandum, militibus, instructisque, ad oppngnahdum castel-
E>e 2