Band 
Vol. II.
Seite
439
JPEG-Download
 

A . U . C . 552. A . C . 202.

439

piorum. Qualem terram Atticam fecerit, exornatam quon-dam opulentamque, talem eum, si liceat, Aetoliam Graeeiam-que omnem facturum. Urbis quoque suae similem deformi- 5tatem futuram fuisse, tusi Romani subvenissent: eodemenim scelere urbem colentes deos, praesidernque arcis Miner-vam petitam: eodem Eleusine Cereris tem/ilum , eodem Pi-raeei Jovem Minervamque-, sed ab eorum non templis modo,sed etiam moenibus vi atque armis repulsum, in ea delubra,quae sola religione tuta fuerint, saevisse. Itaque se orare 6atque obsecrare Aetolos, ut, miserti Atheniensium , ducibusdiis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plu-rimum possint, bellum susciperent..

XXXI. Tam Romanus legatus: Totam orationis meaeformam Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt.Nam et Macedones, quum ad conquerendas Philippi injuriasin tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Roma-nos, defensionem ut accusatione potior em haberem , effece-runt : et Athenienses in deos superos inferosque nefandaatque inhumana scelera ejus referendo , quid mihi aut cui-quam reliquerunt, quod objicere ultra possim ? Eadem Cia- 2nos, Abydenos, Aeneos, Maronitas, Thasios, Parios, Samios,Larissenses, Messenios hinc ex Achaja, existimate queri ;graviora etiam acerbioraque eos, quibus nocendi majoremfacultatem habuit. Nam quod ad ea attinet, quae nobisobjecit ; nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non posse .Rhegium, et Capuam, et Syracusas nobis objecit. Rhegium 3Pyrrhi bello legio a nobis, Rhegmis ipsis ut mitteremusorantibus, in praesidium missa, urbem, ad quam defenden-dam missa erat, per scelus possedit. Comprobavimus ergoid facinus ? an bello persecuti sceleratam legionem, in po-testatem nostram redactam tergo et cervicibus poenas sociispendere quum coegissemus, urbem, agros, suaque omnia cumlibertate legibusque Rheginis reddidimusl Syracusanis op- 4pressis ab externis tyrannis, quo indignius esset, quum tu-lissemus opem, et fatigati prope per triennium terra mari-que urbe munitissima oppugnanda essemus, quum jam ipsiSyracusani servire tyrannis, quam capi a nobis mallent,captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus. Ne- 5que infitias imus, Siciliam provinciam nostram esse, et civi-tates, quae in parte Carthaginiensium fuerunt, et uno animocum illis adversus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobisac vectigales esse. Quin contra, hoc et vos et omnes gentesscire volumus, pro merito cuique erga nos fortunam esse.An Campanorum poenae, de qua neque ipsi quidem queripossunt, nos poeniteatl Hi homines, quum pro iis bellum 6adversus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis< nostris cladibus gessissemus, ipsos foedere primum, deindeconnubio, atque inde cognationibus, postremo civitate nobisconjunxissemus , tempore nostro adverso primi omnium Ita-