Band 
Vol. II.
Seite
441
JPEG-Download
 

44i

A. U. C. 552. A. C. 202.

trahebat. Attalum Romanamque classem principio verisab Aegina ratas moturos, navibus maritimaeque oraepraefecit Heraclidem, quem et ante praefecerat. Ipse ter- 2restres copias comparabat, magna se duo auxilia detraxisseRomanis credens, ex una parte Aetolos, ex altera Darda-nos, faucibus ad Pelagoniam a filio Perseo interclusis. Abconsule non parabatur, sed gerebatur jam bellum. PerDassaretiorum fines exercitum ducebat, frQmentum, quodex hibernis extulerat, integrum vehens; quod in usummiliti satis esset, praebentibus agris. Oppida vicique par- 3tim voluntate, partim metu se tradebant. Ouaedam viexpugnata, quaedam deserta, in montes propinquos refu-gientibus barbaris, inveniebantur. Ad Lyncum stativaposuit prope flumen Bevum : inde frumentatum circa hor-rea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidemomnia circa, pavoremque ingentem hominum cernebat;sed parum gnarus, quam partem petisset consul, alamequitum ad explorandum, quonam hostes iter intendissent,misit. Idem error apud consulem erat. Movisse ex hi- 4bernis regem sciebat, quam regionem petisset ignorans.

Is quoque speculatum miserat equites. Hae duae alae exdiverso, quum diu incertis itineribus vagatae per Dassa-retios essent, tandem in unum iter convenerunt. Neutrosfefellit, ut fremitus procul hominum equorumque exaudi-tus est, hostes appropinquare. Itaque prius, quam inconspectum venirent, equos armaque expedierant. Necmora, ubi primum hostem videre, concurrendi facta est.Forte et numero et virtute, utpote lecti utrinque, haud 5impares, aequis viribus per aliquot horas pugnarunt. Fa-tigatio ipsorum equorumque, incerta victoria, diremitproelium. Macedonum quadraginta equites, Romanorumquinque et triginta ceciderant. Neque eo magis exploratiquicquam, in qua regione castra hostium essent, aut illiad regem, aut hi ad consulem retulerunt. Per transfugascognitum est, quos levitas ingeniorum, ad cognoscendashostium res, in omnibus bellis praebet.

XXXIV. Philippus, aliquid et ad caritatem suorum,et ut promptius pro eo periculum adirent, ratus profec-turum se, si equitum, qui ceciderant in expeditione, se-peliendorum curam habuisset, afferri eos in castra jussit,ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. Nihil tamincertum nec tam inaestimabile est, quam animi multitu-dinis. Quod promptiores ad subeundam omnem dimica- 2tionem videbatur facturum, id metum pigritiamque in-cussit: nam, qui hastis sagittisque et rara lanceis vulnerafacta vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare assueti,postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora brachiisabscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita,patentiaque viscera, et foeditatem aliam vulnerum vide-