443
T. Livii Lib, XXXI, Cap. 35 — 37,
runt, adversus quae tela quosque viros pugnandum esset,3 pavidi vulgo cernebant. Ipsum quoque regem terror ce-pit, nondum justo proelio cum Romanis congressum. Ita-que, revocato filio praesidioque, quod in Pelagoniae fau-cibus erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanis-que iter in Macedoniam patefecit. Ipse, cum viginti mil-libus peditum, quatuor equitum, ducibus transfugis, adhostes» profectus, paullo plus mille passus a castris Ro-manis tumulum propinquum Athaco fossa ac vallo commu-4, nivit: «c, subjecta cernens Romana castra, admiratus essedicitur et universam speciem castrorum, et descripta suisquaeque partibus, tum tendentium ordine, tum itinerumintervallis; et negasse, barbarorum ea castra ulli videriposse. .Biduum consul et rex, alter alterius conatus ex-spectantes, continuere suos intra vallum: tertio die Ro-manus omnes copias in aciem eduxit.
XXXV. Rex vero, tam celerem aleam universi cer-taminis timens, quadringentos Tralles (Illyriorum id, sic-ut alio diximus loco, est genus) et Cretenses trecentos,addito iis peditibus pari numero equitum, cum duce Athe-nagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equi-
2 tes misit. Ab Romanis autem (aberat acies eorum paulloplus quingentos passue) velites et equitum duae ferinealae emissae: ut numero quoque eques pedesque hostemaequarent. Credidere regii, genus pugnae, quo assuerant,fore, ut equites, in vicem insequentes refugientesque,nunc telis uterentur, nunc terga darent; Illyriorum velo-citas ad excursiones et impetus subitos usui esset, Cre-tenses in invehentem se effuse hostem sagittas conjicerent.
3 Turbavit hunc ordinem pugnandi non acrior, quam perti-nacior, impetus Romanorum. Nam haud secus, quam sitota acie dimicarent, et velites, emissis hastis, cominusgladiis rem gerebant, et equites, ut semel in hostemevecti sunt, 6tantibns equis, partim ex ipsis equis, par-tim desilientes immiscentesque se peditibus, pugnabant.
4 Ita nec ecrues regius equiti par erat, insuetus ad stabilempugnam; nec pedes'concursator et vagus, et prope semi-nudus genere armorum, veliti Romano parmam gladium-que habenti, pariterque et ad se tuendum, et ad hostempetendum armato. Non tulere itaque dimicationem; necalia re, quam velocitate, tutantes se, iu castra refuge-runt.
XXXVI. Uno deinde intermisso die, quum omnibuscopiis equitum levisque armaturae pugnaturus rex esset,nocte caetratos, quos peltastas vocant, loco opportuno in-ter bina castra in insidiis abdiderat; praeceperatque Athe-nagorae et equitibus, ut, si aperto proelio procederetres, uterentur fortuna: si ininus, cedendo sensim ad in-t sidiarum locum hostem pertraherent. Et equitatus quidem