444
T. Livii Lib , XXXI. Cap. 38 — 40.
4 terga dantibus, qui modo secuti erant. Multi cominuscongressi, multi fugientes interfecti. Nec ferro tantumperiere, sed in paludes quidam conjecti, profundo limocum ipsis equis hausti sunt. Rex quoque in periculo fuit:nam, ruente saucio equo, praeceps ad terram datus, haudmultum abfuit, quin jacens opprimeretur. Saluti fuiteques, qui raptim ipse desiluit, pavidumque regem ing equum subjecit. Ipse, quum pedes aequare cursu fugien-tes non posset equites, ab hostibus ad casum regis conci-tatis confossus periit. Rex, circumvectus paludes perviasinviasque trepida fuga, in castra tandem, jam desperanti-bus plerisque incolumem evasurum, pervenit. DucentiMacedonum equites eo proelio periere, centum fermecapti; octoginta admodum ornati equi, spoliis simul ar-morum relatis, abducti.
XXXVIII. Fuerunt, qui hoc die regem temeritatis,consulem segnitiae accusarent. Nam et Philippo quiescen-dum fuisse, quum paucis diebus hostes, exhausto circaomni agro, ad ultimum inopiae venturos sciret: et consu-lem, quum equitatum hostium levemque armaturam fudis-set, ac prope regem ipsum cepisset, protenus ad castraa hostium ducere debuisse. Nec enim mansuros ita percul-sos hostes fuisse, debellarique momento temporis potuisse.Id dictu, quam re, ut pleraque, facilius. Nam, si omni-bus peditum quoque copiis rex congressus fuisset, forsitaninter tumultum, quum omnes victi metuque perculsi exproelio intra vallum, protenus inde supervadentem muni-menta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex.
3 Ouum vero integrae copiae peditum in castris mansissent,stationes ante portas, praesidiaque disposita essent, quid,nisi ut temeritatem regis, effuse paullo ante secuti percul-sos equites, imitaretur, profecisset? neque enim ne regisquidem primum consilium, quo impetum in frumentatorespalatos per agros fecit, reprehendendum foret, si modum
4 prosperae pugnae imposuisset. Eo quoque minus est mi-rum, tentasse eum fortunam, quod fama erat, PleuratumDardanosque, ingentibus copiis profectos domo, jam inMacedoniam transcendisse, Ouibus si undique circumven-tus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum, credi
5 poterat. Itaque, secundum duas adversas equestres pug-nas, multo minus tutam moram in iisdem 6tativis forePhilippus ratus, quum abire inde et fallere abiens hostemvellet, caduceatore sub occasum solis ad consulem misso,qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus ho-stem, secunda vigilia, multis ignibus per tota castra re-lictis, silenti agmine abiit.
XXXIX. Corpus jam curabat consul, quum, venissecaduceatorem, et quid venisset, nunciatum est. Responsotantum dato, mane postero die fore copiam conveniendi,