A. U. C. 552. A. C, 202.
45i
ciderat: perque apertum ruina iter nocte Romani in ar-cem, quae super portum est, perruperunt. Attalus luce 9prima, signo ex arce dato ab Romanis, et ipse urbem in-vasit, stratis magna ex parte muris: praesidium oppida-nique in alteram arcem perfugere, unde biduo post dedi-tio facta. Urbs regi, captiva corpora Romanis cessere.
XLVII. Jam autumnale aequinoctium instabat: et estsinus Euboicus, quem Coela vocant, suspectus nautis.Itaque, ante hiemales motus evadere inde cupientes, Pi-raeeum, unde profecti ad bellum erant, repetunt. Apu- 2stius, triginta navibus ibi relictis, super Maleam navigatCorcyram. Regem spatium Initiorum Cereris, ut sacrisinteresset, tenuit. Secundum Initia et ipse in Asiam serecepit, Agesimbroto et Rhodiis domum remissis. Haecea aestate terra mariqme adversus Philippum sociosqueejus a consule et legato Romanis, adjuvantibus rege Attaloet Rhodiis, gesta. Consuil alter C. Aurelius ad confectum 5bellum quum in provinciam venisset, haud clam tulitiram adversus praetorem , quod absente se rem gessisset.Misso igitur eo in Etruriam, ipse in agrum hostium legio-nes induxit: populandoque, cum praeda majore, quamgloria, bellum gessit. L. Furius, simul quod in Etruria 4nihil erat rei, quod gereret, simul Gallico triumpho im-minens, quem, absente consule irato atque invidente, fa-cilius impetrari posse ratus, Romam inopinato quum ve-nisset, senatum in aede Bellonae habuit: expositisque re-bus gestis, ut triumphanti sibi in urbem invehi liceret,petit.
XliVIII. Apud magnam partem senatus et magnitu-dine rerum gestarum valebat, et gratia. Majores natunegabant triumphum, et quod alieno exercitu rem gessisset,et quod provinciam reliquisset aviditate rapiendi per occa-sionem triumphi: id vero eum nullo exemplo fecisse. Con- 2sulares praecipue, exspectandum fuisse consulem, dicebant.Potuisse enim castris, prope urbem positis, tutanda colonia,ita ut acie non decerneret , in adventum ejus rem extrahere',et, quod praetor non fecisset, senatui faciendum esse. Con-sulem exspectarent: ubi coram disceptantes consulem et prae-torem audissent , verius de causa existimaturos esse. Magna 3pars senatus nihil praeter res gestas, et an in magistratusuisque auspiciis gessisset, censebant spectare senatum de-bere. Ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohiben-dos Gallicos tumultus oppositae fuissent, quum una direptaet incensa esset, trajecturumque id incendium, velut ex con-tinentibus tectis , in alteram tam propinquam coloniam esset,quid tandem praetori faciendum fuisse? Nam, si sine con- 4sule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse , qui exer-citum praetori dederit, (potuisse enim , si non cum praeto-ris, sed consulis, exercitu rem geri voluerit, ita finire sena-
Ff <2,