460
T. Livii Lib. XXXII. Cap. jo —13,
solitudinibus silvisqne se tutari rex voluisset, sine niloeffectu aestas extraheretur. Utcunque esset igitur, illoipso tam iniquo loco aggredi hostem placuit. Sed magisfieri id placebat, quam, quomodo fieret, satis expediebat.
X. Dies quadraginta sine ullo conatu sedentes inconspectu hostium absumpserant. Inde spes data Philippoest, per Epirotarum gentem tentandae pacis: habito queconsilio delecti ad eam rem agendam, Pausanias praetor,et Alexander magister equitum, consulem et regem, ubiin artissimas ripas Aous cogitur amnis, in colloquium ad-
2 duxerunt. Summa postulatorum consulis erat, praesidiaex civitatibus rex deduceret. Iis, quorum agros urbesquepopulatus esset, redderet res, quae comparerent: cetero-rum aequo arbitrio aestimatio fieret. Philippus aliam alia-rum civitatium conditionerrf esse respondit. Quas ipse ce-pisset , eas liberaturum. Quae sibi traditae a majoribusessent, earum hereditaria ac justa possessione non excessu-
5 rum. Si quas quererentur belli clades eae civitates, cumquibus bellatum foret ; arbitrio, quo vellent, populorum, cumquibus pax utrisque fuisset, se usurum. Consul, Nihil ad idquidem arbitro aut judice opus esse, dicere. Cui enim nonapparere, ab eo, qui prior arma intulisset, injuriam ortam ?nec Philippum ab ullis bello lacessitum , ipsum priorem vim
4 omnibus fecisse. Inde quum ageretur, quae civitates libe-randae essent, Thessalos primos omnium nominavit con-sul. Ad id vero adeo accensus indignatione est rex, utexclamaret, quid victo gravius imperares , T. Quincti? at-que ita se ex colloquio proripuit. Et temperatum aegreest, quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant,
5 pugnam inter se consererent. Postero die per excursionesab stationibus primo in planitie, satis ad id patenti, multalevia commissa proelia sunt: deinde recipientibus se regiisin arta et confragosa loca, aviditate accensi certaminiseo quoque Romani penetravere. Pro his ordo , et milita-ris disciplina, et genus armorum erat, aptum tegendis cor-poribus: pro hoste loca, et catapultae ballistaeque, in om-nibus prope rupibus, quasi in nmris, dispositae. Multishinc atque illinc vulneribns acceptis, quum etiam, ut inproelio justo, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit.
XI, Ouum in hoc statu res esset, pastor quidam, aCharopo principe Epirotarum missus, deducitur ad consu-lem. Is se in eo saltu, qui regiis tunc teneretur castris,armentum pascere ait: omnes montium eorum anfractuscallesque nosse. Si secum aliquos consul mittere velit, senon iniquo nec perdifficili aditu super caput hostium eos de-
9 ducturum. Haec ubi consul audivit, percunctatum adCharopum mittit, satisne credendum super tanta re agresticenseret? Charopus renunciari jubet, ita crederet, ut suaepotius omnia, quam illius , potestatis essent. Ouum magis