A. U, C. 554. A . C. 200.
459
dixerant, ne id praestare ei per Antiochum regem ultranon liceret. Vacuum namque praesidiis navalibus terrestri- 5busque regnum Attali Antiochum invasisse. Itaque Attalumorare Patres conscriptos, si sua classe, suaque opera uti adMacedonicum bellum vellent, mitterent ipsi praesidium adregnum ejus tutandum: si id nollent, ipsum ad sua defen-denda cum classe ac reliquis copiis redire paterentur. Se- 6natus legatis ita responderi jussit, Quod rex Attalus classecopiisque aliis duces Romanos juvisset, id gratum senatuiesse. Auxilia nec ipsos missuros Attalo adversus Antiochum,socium et amicum populi Romani: nec Attali auxilia re-tenturos, ultra quam regi commodum esset. Semper popu-lum Romanum alienis rebus, arbitrio alieno, usum : et prin-cipium et finem in potestate ipsorum, qui ope sua velint ad-jutos Romanos, esse. Legatos ad Antiochum missuros, qui ynuncient, Attali naviumque ejus et militum opera adversusPhilippum communem hostem uti populum Romanum. Gra-tum eum facturum et senatui, si regno Attali abstineat,belloque absistat. Aequum esse, socios et amicos populi Ro-mani reges inter se quoque ipsos pacem servare.
IX. Consulem T. Quinctium, ita habito delectu, uteos fere legeret, qui iu Hispania aut Africa meruissentspectatae virtutis milites, properantem in provinciam pro-digia nnnciata atque eorum procuratio Romae tenuerunt.De coelo tacta erant via publica Vejis, forum et aedes 2Jovis Lanuvii, Herculis aedes Ardeae, Capuae murus etturres et aedes, quae Alba dicitur. Coelum ardere visumerat Arretii : terra Velitris trium jugerum spatio cavernaingenti desederat. Suessae Auruncae nunciabant agnumcum duobus capitibus natum, et Sinuessae porcum cumhumano capite. Eorum prodigiorum causa supplicatio 3unum diem habita. Et consules rebus divinis operam de-derunt; placatisque diis, profecti in provincias sunt. Ae-lius cum C. Helvio praetore in Galliam: exercitumque abL. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat, praetoritradidit; ipse novis legionibus, quas secum adduxerat, bel-lum gesturus: neque memorabilis rei quicquam gessit.Et T. Quinctius alter consul maturius, quam priores soliti 4erant consules, a Brundisio quum transmisisset, Corcyramtenuit cum octo millibus peditum, equitibus octingentis.Ab Corcyra in proxima Epiri quinqueremi trajecit: et incastra Romana magnis itineribus contendit; inde ViUiotdimisso, paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyraassequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere percastra hostium vim facere conaretur; an, ne tentata qui*dem re tanti laboris ac periculi, per Dassaretios potiusLycumque tuto circuitu Macedoniam intraret. Vicisset* gque ea sententia, ni timuisset, ne, quum a mari longiusrecessisset, misso e manibus hoste, si (quod antea fecerat)