Band 
Vol. III.
Seite
101
JPEG-Download
 

IOI

A. U. C. 561. A. C. 193.

fecissent hostilia, referentibus, quam purgantibus ea, dequibus arguebantur, responsum datum est, quo veniamimpetrasse, non causam probasse, videri possent. Et Phi-Eppi regis legati snb idem tempus in senatum introducti,gratulantes de victoria. Iis petentibus, ut sibi sacrificarein Capitolio, donumque ex auro liceret ponere in aedeJovis Optimi Maximi, permissum ab senatu. CentumPondo coronam auream posuerunt. Non responsum solum 6benigne legatis est, sed Philippi quoque filius Demetrius,qui obses Hornae erat, ad patrem reducendus legatis da-tus est. Bellum, quod cum Antiocho rege ih Graecia ge-stum est a M\ Acilio consule, hunc finem habuit.

XXXVI. Alter consal P. Cornelius Scipio, Galliamprovinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum Bo-jis gerendum erat, proficisceretur, postulavit ab senatu,ot pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos praetor inHispania inter ipsum discrimen pugnae vovisset. Novum 3atque iniquum postulare est visus. Censuerunt ergo, quosludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset , eosuti de manubiis , si quam pecuniam ad id reservasset , velsua ipse impensa faceret . Eos ludos per dies decem P.Cornelius fecit. Per idem fere tempus aedes Matris Mag-nae Idaeae 'dedicata est: quam deam is P. Cornelius, ad-vectam er Asia P. Cornelio Scipione, cui post Africanofuit cognomen, P. Licinio consulibus, in Palatium a maridetulerat. Locaverant aedem faciendam ex senatusconsulto 3M. Livius, C. Claudius censores, M. Cornelio, P. 1 Sem-pronio consulibus: tredecim annis post, quam locata erat,dedicavit eam M. Junius Brutus, ludique ob dedicationemejus facti, quos primos scenicos filisse, Antias Valeriusest auctor, Megalesia appellatos. Item Juventatis aedemin circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir dedicavit.Voverat ram sexdecim annis ante M. Livius consul, quo 4die Hasdtubalem exereitumque ejus cecidit: idem censoream faci*udam locavit, M. Cornelio, P, Sempronio consu-libus. Hujus quoque dedicandae causa ludi facti: et eoomnia cum majore religione facta, quod novum cum An-tiocho instabat bellum.

XXXVII. Principio ejus anni, quo haec, jam pro-fecto ad bOllum M’. Acilio, manente adhuc Romae P. Cor-nelio consule, agebantur, boves duos domitos in Carinisper scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memo-riae,est. Eos vivos comburi, ciueremque eorum, dejici in 2'-Tiberim, haruspices jusserunt. Tarracinae et Amiterninunciatum est aliquoties lapidibus pluisse ; Minturnis ae-dem Jovis et tabernas circa forum de coelo tactas esse;Vulturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas confla-grasse. Eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex se- 5natusconsulto decemviri quum adissent, renuuciarunt,