A. U. C. 562. A. C. 199.
ij5
miserunt. Eam divisis inter se partibus quum oppugna- 5rent, et viderent, sine operibus, arniis scalisque capi nonposse; missum ab Antiocho praesidium trium millium ar-matorum quum intrasset urbem; extemplo, oppugnationeOmissa, classis ad insulam se recepit, nihil aliud quamdepopulato circa urbem hostium agro.
XXII. Inde placuit Eumenem domum dimitti, etpraeparare consuli atque exercitui, quae ad transitumHellesponti opus essent: Romanam Rhodiamque classemredire Samum, atque ibi in statione esse, ne Polyxenidasab Epheso moveret. Rex Elaeam, Romani et Rhodii Sa- anium redierunt. Ibi M. Aemilius, frater praetoris , deces-sit. Rhodii, celebratis exsequiis, adversus classem, quamfama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus, et unaCoa quinqueremi, altera Cnidia, Rhodum, ut ibi in sta-tione essent, profecti sunt. Biduo ante, quam Eudamus 3cum classe a Samo veniret, tredecim a Rhodo naves cumPamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classemmissae, assumptis navibus quatuor, quae Cariae praesidioerant, oppugnantibus regiis, Daedala et quaedam alia Pe-raeae castella obsidione exemerunt, Eudamum confestim 4.exire placuit. Additae huic quoque sunt ad eam classem,quam habebat, sex apertae naves. Profectus quum, quan-tum accelerare poterat, maturasset, ad portum, quemMegisten vocant, praegressos consequitur, Inde uno ag-mine Phaselidem quum venissent, optimum visum est, ibihostem opperiri,
XXIII. In confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est:prominet penitus in altum, conspiciturque prima terra-rum Rhodum a Cilicia petentibus, et procul navium prae-bet prospectnm. Eo maxime, ut in obvio classi hostiumessent, electus locus est. Ceterum, quod non providerunt, 2et loco gravi, et tempore anni, (medium enim aestatiserat) ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maximein remiges, coeperunt. Cujus pestilentiae metu profecti,quum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Euryme-dontem amnem appulsa classe, audiunt ah Aspendiis, adSidam jam hostes esse, Tardius navigaverant regii, ad- 3Verso tempore Etesiarum, quod velut statum Eavomiisventis esset, Rhodiorum duae et triginta quadriremes, etquatuor triremes fuere. Regia classis septem et trigintamajoris formae navium erat, in quibus tres hepteres etquatuor hexeres habebat, Praeter has decem triremeserant: et hi adesse hostes ex specula quadam cognovere.Ctraque classis postero die luce prima, tanquam eo die 4Pugnatura, e portu movit: et, postquam superavere Rhodii promontorium, quod ah Sida prominet in altum, ex-templo et conspecti ab hostibus sunt, et ipsi eos viderunt.Ab regiia sinistro cornu, quod ab alto objectum erat,