124
T. Livii Lib. XXX F 1 I. Cap. 24-26.
Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, prae-
5 erat: et jam in frontem directas habebant naves. Rhodiilongo agmine veniebant. Prima praetoria navis Eudamierat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediaeclassi praeerat. Eudamus, postquam hostium aciem in-stractam, et paratam ad concurrendum vidit, et ipse inaltum evehitur, et deinceps, quae sequebantur, servantes
6 ordinem in frontem dirigere jubet. Ea res primo tumul-tum praebuit. Nam nec sic in altum evectus erat, utordo omnium navium ad terram explicari posset: et festi-nans ipse praepropere cum quinque solis navibus Hanni-bali occurrit. Ceteri, quia in frontem dirigere jussi erant,non sequebantur. Extremo agmini loci nihil ad terramrelicti erat; trepidantibusque iis inter se, jam in dextrocornu adversus Hannibalem pugnabatur.
XXIV. Sed momento temporis et navium virtus, etusus rei maritimae terrorem omnem Rhodiis dempsit.Nam et in altum celeriter evectae naves locum post sequaeque venienti ad terram dedere; et, si qua concurreratrostro cum hostium navi, aut proram lacerabat, aut re-mos detergebat, aut, libero inter-ordines discursu prae-
2 tervecta, in puppim impetum dabat. Maxime exterruithepteris regia, a multo minore Rhodia nave uno ictu de-mersa. Itaque jam haud dubie dexterum cornu hostiumin fugam inclinabat. Eudamuin in alto, multitudine na-vium maximei Hannibal^ ceteris omnibus longe praestan-tem, urgebat: et circumvenisset, hi, signo sublato expraetoria nave, (quo dispersam classem in unum collidimos erat) omnes, quae in dextro cornu vicerant, naves
3 ad opem ferendam suis concurrissent. Tum et Hannibal,quaeque circa eum erant naves, capessunt fugam: nec in-sequi Rhodii, ex magna parte aegris, et ob id celeriusfessis remigibus, potuerunt. Quum in alto, ubi substite-rant, cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostes,claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco tra-hentes, viginti paullo amplius integras abscedentes, eturri praetoriae navis silentio facto, Exsurgite , inquit,
4 et egregium spectaculum capessite oculis! Consurrexereomnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium,prope una voce exclamavere omnes, ut sequerentur. Ip-sius /Eudami multis ictibus vulnerata navis erat. Painplii-lidam et Chariclitum insequi, quoad putarent tutum, jus-sit. Aliquamdiu secuti sunt: postquam terrae appropin-quabat Hannibal, veriti ne includerentur vento in hostiumora, ad Eudamum revecti, hepterem captam, quae primo
5 concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt. IndeRhoduin, non tam victoria laeti, quam alius alium accu-santes, quod, quum potuisset, non omnis submersa autcapta classis hostium foret, redierunt. Hannibal, ictus