Band 
Vol. III.
Seite
164
JPEG-Download
 

164 T. Livii Lib. XXXVIII. Cap. 17.

ciosqne ad Antipatrum, praefectum ejus orae, de transitu

3 mittebant. Ouae res quum lentius spe ipsorum trahere-tur, alia rursus nova inter regulos orta seditio est. Leo-norius retro, unde venerat, cum majore parte hominumrepetit Byzantium: Lutarius Macedonibus, per speciemlegationis ab Antipatro ad speculandum missis, duas tec-tas naves et tres lembos adimit. His, alios atque aliosdies noctesque transvehendo, intra paucos dies omnes co-

4 pias trajecit. Haud ita multo post Leonorius, adjuvanteNicomede Bithyniae rege, a Byzantio transmisit. Coeuntdeinde in unum rursus Galli, et auxilia Nicomedi dant,adversus Zyboetam, partem tenentem Bithyniae, gerentibellum. Atque eorum maxime opera devictus Zyboetaest, Bithyniaque omnis in ditionem Nicomedis concessit.

5 Profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. Non plusex viginti millibus hominum, quam decem armata erant:tamen tantum terroris omnibus, quae cis Taurum inco-lunt, gentibus injecerunt, ut, quas adissent, quasque nonadissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent.Postremo, quum tres essent gentes, Tolistoboji, Trocmi»Tectosagi, in tres partes, qua cuique populorum suoruin

6 vectigalis Asia esset, diviserunt. Trocmis Hellesponti oradata; Tolistoboji Aeolida atque Ioniam, Tectosagi medi-terranea Asiae sortiti sunt. Et stipendium tota cis Tau-rum Asia exigebant. Sedem autem ipsi sibi circa Halynflumen ceperunt: tantusqne terror eorum nominis erat,multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque

7 ad postremum reges stipendium dare non abnuerent. Pri-mus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eume-nis : audacique incepto, praeter omnium opinionem, affuitfortuna, et signis collatis superior fuit. Non tamen itainfregit animos eorum, ut absisterent imperio. Eaedemopes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt.Tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt,quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad senon perventurum.

XVII. Cum hoc hoste, tam terribili omnibus regio-nis ejus, quia bellum gerendum erat, pro concione militesmaxime in hunc modum allocutus est consul. Non m&praeterit, milites, omnium, quae Asiam colunt, gentiurt

2 Gallos fama belli praestare. Inter mitissimum genus ho-minum ferox natio,, pervagata bello prope orbem terrarum ,sedem cepit. Procera corpora, promissae et rutilatae comae ,vasta scuta, praelongi gladii’, ad hoc cantus ineuntiumproelium, et ululatus, et tripudia, et quaiientium scuta it 1patrium quendam modum horrendus armorum crepitus : orn-

3 nia de industria composita ad terrorem. Sed haec, quibU-Sinsolita atque insueta sunt, Graeci, et Phryges, et CareStimeant: Romanis, Gallici tumultus assuetis, etiam vanita'

~ a a. 3 > » to i? 13 S“ S“ S te 2 g .5* S. 3 5' ? 5 S