Band 
Vol. III.
Seite
183
JPEG-Download
 

J 83

A . CJ. C. 564—565. d. C. 190 — 189.

aliquot, quam passim toto prope saltn pugnaretur, ceci-dissent, plurimum 0 . Minucii Thermi morte damni estacceptum, fortis ac strenui viri. Eo die ad Hebrum flu-men perventum est. Inde Aeniorum fines praeter Apolli-n >s, Zerynthium quem vocant incolae, templum superant.Aliae angustiae circa Tempyra excipiunt, (hoc loco nomen 3Cst) nec minus confragosae, quam priores: sed, quia nihilsilvestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandumpraebent. Huc ad eandem spem praedae Thrausi (genset ipsa Thracum) convenere: sed quia nudae valles, pro-cul ut conspicerentur angustias obsidentes, efficiebant, mi-nus terroris tumultusque fuit apud Romanos: quippe, etsiiniquo loco, proelio tamen justo, acie aperta, collalis sig-nis dimicandum erat. Conferti subeuntes cum clamore, 4impetu facto, primum expulere loco hostes; deinde aver-tere. Fuga inde caedesque, suis ipsos impedientibus an-gustiis, fieri coepta est. Romani victores ad vicum Ma-ronitarum (Saren appellant) posuerunt castra. Posterodie patenti itinere Priaticus campus eos excepit; triduum-,que ibi, frumentum accipientes, manserunt, partim exagris Maronitarum, conferentibus ipsis, partim ex navibussuis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur. Ab 5stativis diei via Apolloniam fuit. Hinc per Abderitarumagrum Neapolim perventum est. Hoc omne per Graeco-rum colonias pacatum iter fuit. Reliquum inde per me-dios Thracas, dies noctesque, etsi non infestum, suspectumtamen, donec in Macedoniam pervenerunt. Mitiores Thra- 6cas idem exercitus, quum a Scipione eadem via ducere-tur, habuerat, nullam ob aliam causam, quam quod prae-dae minus, quod peteretur, fuerat. Ouanquam tum quo-que Claudius auctor est, ad quindecim millia Thracumpraecedenti ad exploranda loca agmen Mutini Numidaeoccurrisse: quadringentos equites fuisse Numidas, paucoselephantos. Mutinis filium per medius hostes cum cen- 7tum quinquaginta delectis equitibus perrupisse: eundemmox, quum jam Mutines, in medio elephantis collocatis,in cornua equitibus dispositis, manum cum hoste con-seruisset, terrorem ab tergo praebuisse: atque inde tur-batos equestri velut procella hostes ad peditum agmen nonaccessisse. Cn. Manlius per Macedoniam in Thessaliam gexercitum traduxit. Inde per Epirum Apolloniam quumpervenisset, nondum adeo hiberno contempto mari, uttrajicere auderet, Apolloniae hibernavit.

XLH. Exitu prope anni M. Valerius consul ex Ligu-ribus ad magistratus surrogandos Romam venit, nulla me-morabili in provincia re gesta, ut ea probabilis moraecausa esset, quod solito serius ad comitia venisset. Comi-tia consulibus rogandis fuerunt ante diem duodecimum 'Calendas Martias. Creati M. Aemilius Lepidus, C. Flami-