Lecton Beneuojo.
D IOPHANTVM hic habes, A varias quibus auctus est obserua*tiones, paucas illas quidem &breues, non tamen contemnendas 5nec enim me latet hujusmodi opera ponderari potius quam numerarih peritis ^stimatoribus, quibus vnica demonstratio > imo interdum vnicumProblema magni voluminis instar est ; in Mathematicis nimirum disciplinis,noua Laconico licet more exhibita veritas pluris fieri solet, quam verbose quo-rumdam tautologia; Doctis tantum quibus pauca fiiificium,harum obseruatio-num auctor scribebat, vel potius ipse sibi scribens, his studijs exerceri malebatquam gloriari, adeo autem ille ab omni ostentatione alienus erat, vt nec lu-cubrationes suas typis mandari curauerit, & suorum quandoque responsorumautographa nullo seruato exemplari petentibus vitro miserit; norunt scilicetplerique celeberrimorum huius seeculi Geometrarum, quam libenter ille &quanta humanitate , sua ijs inuenta patefecerit; Quamobrem superstites quos-dam Ipsius amicos, saepe hortatus sum saepiusque hortabor, vt si quos illiusingenij partus blanda manu susceperint, illos in museri vmbrä diutius deli-tescere non patiantur; dum autem plura quae breui, vt spero, prodibunt, col-ligo , tibi non injucundam fore duxi, nouam horum Diophanti operum, ista •rumque simul obseruationum editionem: Illas Parens meus quasi aliud agens& ad altiora festinans margini variis in locis apposuit, praesertim ad quatuorvltimos libros ; cum enim ardua sectaretur ille, faciliora & vulgo Logistarumnota quae duobus primis libris continentur, aut vt ipsius Diophanti verbisvtar, tc& ev fere omnino praetermisitj Qtjalis autem Quan-
tusquein Arithmeticis suerit Diophantus, set sciunt qui primis, vt dicitur,labris puram Logisticam gustauerunt;tredecim ille scripserat Arithmeticorumlibros , quorum fex tantum extant, vnusquede numeris multangulis, reliquivel temporis iniuriä perierunt, aut alicubi forsan Thesauri instar ita seruantur,vt nullius videantur esse, dum publici juris fieri non possunt; meminit Dio-phanti Suidas in voce Hypathia & Lucillius libro fecundo Anthologie capitevigesimo secundo Diophanti Astrologi recordatur; an vero Suidas & Lucilliusde hoc eodemque loquantur , nihil comperti habemus; eum multi circaNeronis tempora vixisse putant, nec deest qui Antonino pio imperante eumfloruisse leuibus fretus coniecturis suspicetur; illud audacter asserere licet,hoc Auctore nullum antiquiorem hactenus innotuisse , qui hanc instauraueritdoctrinam, quam a Graecis acceptam Arabes cum ipso Algebne nomine ad