nos transmisisse existimantur; eximia vero Problemata quae hoc opus com-plectitur, adeo humanae mentis captum videntur superare, vt ad eorum ex-planationem indefesso Xylandri labore & miranda Lacheti sagacitate opusfuerit, duo illi fuere doctissimi horum librorum interpretes, nam vix eo no-mine dignus est Graecus Scholiastes ; Bombellius vero in Algebra quam Ita-lico sermone vulgauit, Diophanti quaestionibus suas permiscens , fidi inter-pretis partes non sustinuit; neque eo functus est munere subtilissimus Vieta quiperagrans auia Logisticae loca, nec alterius inhaerens vestigiis, sua malint inlucem proferre inuenta quam facem praeferre Diophantaeis ; quantum autemAnalyticam vitra veteres terminospromouerit Parens meus,tuum erit,EruditeLector, judicium ; vtinam ipsitrs coeptis non obstitissent angustiae temporis, Aplura parantem mors heu nimium immatura nobis illum non prseripuistet/pluraprocul dubio ex eodem fonte manassem, nec suis quasdam istorum problema-tum demonstrationibus carerent; quin vero ipse eas penes fe, & in scrinio, vtita loquar,pectoris habuerit,tum aliae lucubrationes,tum illius animi candor &modestia dubitare non sinunt; licet autem a tot tantifque viris laudatus Pa-rens ,a liberis absque inuidia laudari possit,nec illud ingenti luctui solarium, Velpotius irritamentum denegari debeat, magis tamen libenter, ni fallor, illiusencomium perleges quod in diario Doctorum elegantiis rno, &in plerifqueclarissimorum scriptorum libris occurrit; horum nonnulli magnifice jarndu-»dum mentionem fecere variorum ipsius operum, quae licet inedita non tamenlatuerunt, vt abunde testantur quaedam excerpta quae adjicere non piget, &doctrinae Analyticae inuentum nouum, collectum ex varijs illius epistolis äR. P. lacobo de Billy Societatis Iesu Sacerdote, cuius perspicacissimumingenium & eruditio commendatione non egent, cum in ipsius operibus fatiseluceant; caeterum quidquid in hoc erratum suerit, id Typographorum in-curiae tribuas, A aequi boni que consulas quaeso. VALE.
H jii i