Buch 
Iosephi Scaligeri ... Mesolabium ...
Seite
4
JPEG-Download
 

7 1..potius quam propagata ſunt literarum ſemina: cum

doctiſſimi quique viri ex Græcia profugi,& laribusſuis euerſi ad noſtros homines indoctiſſimos ca-tranſſererent, vt tamen in illorum incultis animisvix radices primo agerent, vt ſolet quibuſdam pe-regrinis ſtirpibus euenire, quæ in ſolo alieno& anatalibus ſuis longinquo depoſitæ vix cum illo coa-leſcere poſſunt, niſi tractu temporis nouo cælo aſ-ſuetæ paullatim miteſcere,& ingenio ſoli ſeſe fa-miliariter applicare inſtituantur. Primi igitur om-nium Itali Græcos& profugos exceperunt,& ma-giſtros audierunt:& non ſolum magiſtros ipſos ſu-

perarunt, cum maiora eſſent ea, quæ ipſi inuenie-

bant, quam quæ acceperant: ſed etiam vt reliquænationes idem facerent, illi ipſis viam præiuerunt.Nam certum eſt, omnia fere ingenia, quæ lucembonis ſtudiis attulerunt, tunc nata fuiſſe,& quidemomnium præſtantiſſima in Italia. Quare ſi tuncfloruiſſet Græcia, habuiſſent Itali, Galli, Germani,quod illi aut opponerent, aut præferrent: quan-quam ante Philelphum de nullo tanquam Græciſermonis perito& aliis bonis literis exculto memo-ria proditum eſt. Petrarcha enim in hunc cenſumvenire poterat, ſi non inde eum arcerent duo com-munes morbi ſui ſæculi, literarum Græcarum con-temptus& ignoratio. Hominum ergo ingeniis adhas meliores literas admittendas paulatim ſubactis,

libera-