liberalium artium& linguarum laudi honos ab om-nibus habitus clarum doctorum hominum nomenreddidit. Itaque quod& apud ſummos principesvel magiſtratus literæ in precio,& apud populum inhonore erant, proinde incredibile quantum homi-num arſerunt ſtudia, vt acriter& ſumma conten-tione diſciplinas iampridem ſepultas e ſitu erue-rent. Quod quanta felicitate præſtiterint, in Theo-logia, adhibitis in conſilium literis Hebraicis, in-medicina, in iure ciuili, in Mathematicis, in orato-ribus,& poetis, nemo literis paullo tinctior igno-rare poteſt, cum& ad ipſos quoque literarum igna-ros nullus non aliquis literarum fructus peruenerit.Vidiſſes non ſolum celeberrimas Academias, ſedetiam ignobilia& obſcura Athenæa doctis virisflorere: infinitum in illis numerum non iam libro-rum tam priſcorum, quam recentium, ſed& Ty-pographiarum. Vidiſſes yberrimum prouentum,& fœturam operum quotidie in lucem prodeun-tium. Sed eheu quam exiguo tempore hæc obſo-leuerunt! Quam celeriter vnius, aut alterius luſtricurriculum hæc mutauit, vel potius aboleuit! Quo-tidie ingenia decreſcunt. Illa abſtulit ciuilium bel.lorum æſtus, hæc pruritus nequitiæ transformat-.alia oblinunt mali mores. alia Sophiſtice deformat,migratis noctis finibus, quibus non multo antea re-
legata& damnata erat. Præmiis literarum ſublatis,a 3 totum