Buch 
Hieronymi Mercurialis foroliviensis de arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinent diligenter explicatur
Entstehung
Seite
116
JPEG-Download
 

11 6 Hieronymi Mercvrialisplane sunt, nisi ipsissima facultatis gymnasticae opera: ut om-nino dicere cogamur iplam, si non a natura factam, saltem se-cundum natura: propensionem esse. Hujus ce facultatis cumPlato duas primarias atque universales partes effecerit; pro-inde allatam ab ipso gymnastica: divisionem in medium propo-nemus , non quod sub ipla omnium exercitationum species ap-posite contineantur, sed quod ä nullo alio artem hanc meliusdivisam hucusque videre contigerit, neque nos quisquam re-prehendere debet, quod in pluribus Platonis, quem medicumnemo sanus reputat, auctoritatem in tractanda re medica tan-ti faciamus: quando Galenus ille, cui non minus medici,quamPythagorae ejus discipuli credere tenentur, scriptum reliquit,Platonem Hippocratis imitatorem fuijje , nec usquam ab illius pla-citis recessisse: nam Galenum hoc in loco sequi non possumus,'quoniam, ubi similem divisionem aggressus est, exercitatio-num potius, quam ipsius artis partitionem instituisse videtur.Plato igitur libro de legibus vu. cum demonstrasset sinistrasmanus a natura nihilo dexteris imbecilliores effici, atque ea-rum apparentem debilitatem potius consuetudini, cxcrcita-tionique, quam naturali defectui ad scribendam fore, tradit adcos pertinere, qui pueris alendis ac educandis prafficiuntur, uteos sinistris etiam exercendis assuefaciant, postea docens quxsint ilkc disciplina:, ductu quarum pueri excoli debeant, alte-ram musicam ex iis esse, alteram gymnasticam scribit : gy-mnastica: rursus duo membra facit, unam -rlu/ mlhlm , alteramstu) appellat : atque cswpus alteram esse dicit eorum,qui res turpes motibus imitantur, alteram eorum, qui bona:corporis habitudini, agilitati, membrorumque pulchritudinioperam navant. Quo in loco tametsi Plato de gymnasticabellica duntaxat sermonem habere videatur, nihilominus ea-dem fere est ac medicina: gymnastica, fine solum differens, necprorsus fine, eo quod Plato quoque bonum corporis habitumparare, valetudinemque conservare intendit, sicut medicus,sedalium finem addit, nempe ut ejus exercitationis ope ad bellagerenda aptiores homines evadant. Nos itaque dicamus fe-cundum Platonem gymnasticam dividi in saltatoriam, atquepaUßricam , sub nomine palaestrica: intelligentes universam

illam