Buch 
Hieronymi Mercurialis foroliviensis de arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinent diligenter explicatur
Entstehung
Seite
299
JPEG-Download
 

19 »

HIERONYMI

MERCV RIALIS

D E

ARTE GYMNASTICA

LIBER Qjy I N T V S.

C A P V T I.

De ordine agendorum , & de nonnulli*scitu dignis.

S Icuti nullus ab exercitationum particularium cogni-tione fructus expectandus esset, nisi recta atqe univer-salis methodus, quam superiori libro abunde fatis (nifallor) tradidimus, optime possideretur; Ita profectoilla infructuosa, ac propemodum vana evaderet, nisi hxc parti-cularium fere omnium exercitationum tractatio, quam aggresi-suri sumus, illi connccterctur; siquidem incerta, ac fallax eacognitio videri potest, qua exercitatio universali quodam pactoaccepta juvare intclligitur. sed si qualis exercitatio, quod no-cumentum , quamve commoditatem praestare idonea sit, co-gnoscatur , proculdubio nihil amplius relinqui constat, quodexercitationum quarumvis scientiam optantis animum explerejure debeat. Et iccirco ne inchoata a nobis gymnasticae tracta-tio imperfecta relinquatur, in sequentibus singulos exercita-tionum jam enarratarum effectus profequemur; atque hos cumex antiquorum auctorum comprobatis experientia testimoniis,tum ex rei ipsius natura inspecta, quam este veram conditionesrerum inveniendi rationem scripsit * Galenus, dicere conabi- « n-Mctboimur. Et ne citra ordinem totus futurus sermo vagetur, itamateriam hujuscemodi declarare instituimus, ut primo com-

P p z moda