Buch 
Plantarum vascularium genera, secundum ordines naturales digesta eorumque differentiae et affinitates tabulis diagnosticis expositae / Auctore Carolo Friderico Meisner
Entstehung
JPEG-Download
 

PRAEMONENDA.

** ,e i herbariae thesaurus litterarius, etsi in dies augeatur innumeris fere atque cujusvis generis scriptis, ex longo tamentempore opere caret, quo omnia plantarum genera ad novissima usque tempora cognita secundum ordines naturales dispositadcscriptaque exhibeantur. Quale nimirum opus neque aureo ccl mi . A. L. Jussiaei libro (Genera plantarum. Paris 1789)neque ultima generum plantarum Linnaei editione (curante b. Sprengelio , 1830) supervacaneum reddi, nemo negaverit,quum in priore libro omnia desint genera, quae recentiorum inventis studiisque debemus, in posteriore autem opere generasecundum systema Linneanum digesta sint. Ne memorem alia opera, quibus generum enumeratio aut nimis manca autipsis quoque characteribus plane destituta traditur.

Quum vero ii praecipue scientiae cultores, quorum herbaria plantarum indeterminatarum speciminibus peregrinan-tium opera e variis orbis terrarum partibus collectis dotata quotannis magis magisque accrescunt, plantas illas in suaquaeque genera distribuere maxime desiderabunt, haud ingratum iis fore opus, cujus auxilio scopum illum via quam bre-vissima, nec tamen minus tuta, attingere queant. Hujuscemodi libri desiderio, quo ipse diu frustraqne tenebar, quiquam commodissime satisfieri queat, dudum sollicitus, ipse tandem consilium ceperam, tabellas liasee, quas jam Botanicisexplorandas trado, pro virili pertexere. Ne autem iniquiora postmodum experirer judicia, operis rationem, principia,quibus innixus, auxiliaque, quibus adjutus laborem susceperim, disertis verbis indicare, haud alienum mihi videtur.

Statui itaque primo loco, botanicis offerre elavem analyticam indicemqne, quantum fieri potuit ad ultimum huncusque annum plenissimum, generum plantarum (vascularium saltem) omnium hucusque constitutorum atque receptorum.In digerendis hisce generibus usus sum methodo naturali, tum quod illam plerique nostri aevi botanici ceu praestantissi-inam amplectantur, tum quod quicunque ordinibus naturalibus dignoscendis quodammodo adsuetus, sive ex solo plantaecnjusdam adspectu, sive levissimo saltem ejusdem examine, ut plurimum facile perspiciet, quem ad ordinem illa pertineat,atque deinde intra descriptos ordinis limites ulterius investigando citius plerumque hujus plantae genus determinare poterit,quam si tota vasta systematis Linneani classis perlustranda ipsi esset. Quod ad cos vero ordines, qui ob characteresminus apertos, quin immo ambiguos incertosve, difficiliores sunt exploratu, vix est quod moneam, egregia nonnullaexstare opera (v. g. Bartlingii ord. nat. piant., Gotting. 1830.; Lindleyi introd. to the nat. syst., ctc. Lond. 1830.; etc.),quoruin auxilio satis tuto dignosci possint. Propter haec ipsa igitur opera modo laudata labori, ordinum ipsorum tabu-las diagnosticas generum tabulis nostris praemittendi, supersederi quodammodo potuisse videtur.

Ut singulorum ordinum genera eorumque differentiae facilius et uno quasi intuitu percipi possint, tabularum formamaxime idonea visa est, et quidem non milii soli, sed jam diu pluribus iisque gravissimis auctoribus, qui ipsi quoque invaiiorum ordinum monographiis eadem usi sunt. (V. R. Brown, on Asclepiadeae, in Mem. Werner. Soc. I.; Adr. deJussieu, Monogr. Rutacearum; a Martius, Ainarantac.; etc., ctc.). Hac nimirum operis forma potius quam ulla alia1C u l ,0 t ul t> u t, quae in singulis plantarum ordinibus observantur organisationis differentiae generaliores, qnas cardinalesvocare liceat, quibusque innituntur divisiones primariae (v, g. Capparidcarum in Cleomcas et Cappareas, Malvacearum

*