Buch 
Plantarum vascularium genera, secundum ordines naturales digesta eorumque differentiae et affinitates tabulis diagnosticis expositae / Auctore Carolo Friderico Meisner
Entstehung
Seite
II
JPEG-Download
 

II

in Malopeas, Malvcas, Hibisceas Sidcasquc, ctc.) primo tabulae adspectu primae quoque oculis se offerant, itidemqueut secundariae ulterioresque differentiae illaeque denique, quibus singula genera a se invicem distinguuntur, facillime etquasi sponte sua e characteribus levioris momenti emicent. Singulorum enim generum characteres gravissimos, illos sc.,qnos strictiore sensu diagnosticos vocant, ita semper prima fronte exposui, ut primi quoque in conspectum veniant.Luhenter quidem e generum characteribus essentialibus solos vere differentialcs adseivissem, accessorios autem, qui addiagnosin minus valent, plane omisissem; relinquere tamen hanc methodum statui, hrevi experientia de magnis ejus diffi-cultatibus edoctus itidemque periculis haud exiguis, inde potissimum enatis, quod permultorum generum diagnosis non exunius tantum organi structura, sed ex plurium, ne'dicam omnium, characterum comparatione sit petenda. Neque raroinsuper accidit, ut organi cujusdain structura, qua princeps generis alicujus character efformatur, in alio genere, huiccaeterum simillimo, aut plane ignoretur, aut saltem non satis accurate certcque cognoscatur; unde evenit, ut, quandocunqueres ita se hahent, nonnisi plurium characterum comparatione genera distingui queant. Tahulas itaque mere diagnosticas,quales sunt illae Monographorum supra laudatorum, citra erroris periculum conscribi posse tantisper, dum non omniumordinum monographiis gaudeamus, persuasum habeo.

Utile praeterea videbatur, tabulis adjungere commentarium , quo continerentur, praeter auctorum citata iconum-que exempla (exclusis tamen iis, quae jam in ili. Candollii prodromo syst. veg. afferuntur) quaecunque de singulis gene-ribus ordinibusvc notatu digniora mihi visa, ipsis vero tabulis inserere minus idoneum putarem. Ita v. g. in commentarionostro commemorantur anomaliae, quibus vel genera quaedam ah ordinis cnjusquc characteribus, vel species quaedam ageneris cnjusque structura typica discrepare innotescunt. Vix igitur dubitamus, quin ii, qui tabulis nostris ad determinan-dum plantae alicujus genus uti velint, adnotationum ope in commentario rcperiundaruin obvia ipsis quaecunque dubiafacile tollere possint.

Candide caeterum fateor, me ex auctorum scriptis genera in universum talia recepisse, qualia exstant in iisdemdescripta defmitaque, idcoquc, paucissimis admodum exceptis, dijudicare noluisse, quaemun ex iis jure sint servanda autcum aliis conjungenda. Quod nimirum negotium, gravissimum sane ac difficillimum, iis relinquo botanicis, quibus praeterreliqua quaeque scientiae excolendae subsidia ampliorem quoque plantarum numerum, sive virentium vegetarnmque, sivein ditissimis classicisquc herbariis asservatarum, examinandi copia obtigerit. Temperare tamen mihi non potili, quinsubinde characteribus gencricis vel adderem nonnullos, vel nonnihil in iisdem commutarem, siquidem propria observataad id faciendum ducebant; quod tamen quoties a nobis factum est, quatenus aliorum auctorum dicta a nostris discreparent,in commentario exposuimus. Dedi praeterea operam, ut generum characteres semper ex auctoribus accuratissimis, cum-primis ex monographis, mutuarer emendationumque simul a rcccntioribus factarum, quantumcunque licebat, rationem/

haberem. Scripta itidem, quorum auctoritate innituntur diagnoses in tabulis expositae, in commentario nostro comme-morantur.

Quod ad generum nomenclaturam attinet atque synonymiam, gravissimas semper ac principum virorum auctoritatessecutus, synonyma omnium fere consensu dudutn adseita servare nullus haesitavi. Nomina mutare sive nova creare plu-rimum vitavi; quoties vero illud postularet necessitas, legibus a ccl. De Candollc (theor. elem. ed. 2. p. 258 sq. p. 282.)praescriptis religiose memet adstrinxi. In ipsis quidem tabulis propter arctos spatii limites unicum tantum nomen generi-cum plerumque adseripsi, quaecunque synonyma autem in commentario indicavi. Uncis, quibus haud raro auctoris generiscujusdam nomen inclusimus, innuere voluimus, genus ab hoc auctore et sub nomine eodem, quod ipse admiseram, initioquidem constitutum, serius autem ab alio auctore, cujus nomen post parenthesin adposuimus, quod ad characteres limites-que plus minus immutatum fuisse. Genera nonnulla, olim tanquain distincta tradita receptaquc, nuperrime autem ab auctoribuspluribus in unicum conflata (v. g. Melochia, Riedlea, Altheria inter Hermannicas; Alsodcia, Conolioria, Rinorca, Cc-ranthera, etc. inter Violaricas, aliaque) in tabulis nostris, comparationis saltem gratia, adhuc retinuimus characterihusquesuis distinximus, uncis vero eadem includendo significare voluimus, cuncta haec genera potius pro generis unius naturalissubdivisionibus artificialibus habenda esse.

Quum ad distinguenda genera pcraflinia (v. g. in ordine Cruciferaruin, Lcguminosaruin, aliisque pariter summenaturalibus) characteribus saepe levioribus et parum conspicuis utendum erat, utile, quin immo neccsse, videbatur, cha-racteribus fructificationis addere differentias ex habitu, foliis, inflorescentia et patria deductas. Patriam autem cnjusque