III
qUC
et
sc.,
ant.
ad
ex
a
aut
sive
quin
il-
l-
as
io
ns
e-
le
is
accuratius indicare, superfluum duxi, neque nisi perlustratis omnibus scriptis specialibus potuissem, quod ob temporisangustiam omittendum erat. Verbis patria diffusa u (dent veniam philologi!) ea genera designavi, quorum variae speciesper omnes totius orbis partes (Welttheile), sc. simul per orbem antiquum novumque et Australiam diffusae sunt, qnamvissingulae plerumque unius tantum singularum orbis terrarum partium regionis indigenas esse constet. Complures caeterumhujuscemodi generum species, quae mundivagae vocari possunt, nonnisi casu fortuito aut humana cura per plurimas terraepartes esse dispersas (ut v. g. Gossypii sp., Coffea Arabica, Theobroma Cacao, Artocarpus, Musa, Psidia, plantaecereales et oleraceae pleraeque, Samolus Valerandi, etc. etc.) vix est quod moneam. Caeteroquin nullus dubito, qningenera haud pauca, quorum patria in tabulis nostris arctioribus circumscripta traditur limitibns, etiam in aliis mundipartibns offendi queant, nisi forsan hoc ipso jam tempore a recentioribus peregrinatoribus reperta sint. In universume nim singularum patriae indicationem nonnisi ex ili. De Candollii prodromo syst. veg. deproinsi.
In familiarum dispositione eundem fere ordinem secutus sum, quem cel. De Candolle in opere suo modo laudato.Quatenus autem hinc inde in ordinis cujusdam characteribus limitibusque recensendis ab auctore illo discesserim, com-mentarius in calce docebit. Genera illa, quae ob structuram sive degenerem sive non satis notam sine certa ratione adordinem quendam referuntur, ex hujus ordinis tabula excludere nolui, sed signo? nomini praefixo, et addita in commen-tario adnotatione, veluti dubii juris cives designavi. Signo crucist nomini adjecto genera notantur, quorum characteresmm satis accurate certeque innotescunt. Quod porro ad heteroclita attinet genera, illa sc., quae pari fere cognationisgradu pluribus ordinibus simul accedere videntur, ideoque a variis auctoribus variis adseribuntur (v. g. Parnassia, Sau-vagesia, Kadsura, Trigonia, aliaque), tutissimum nobis videbatur, ea in tabulas uniuscujusque istorum ordinum recipere,ft tquc in commentario indicare, qua ratione et ordinis characteribus congruant et ab iisdem abhorreant. — Asterisco*nomini anteposito genera designavi quaecunque in cel. Candollii prodromo non exstant, sive illa sint omnino nova, sivetantum ex antiquioris generis divisione enata. Quoticscunquc autem genus quoddam a recentioribus in plura divisum est,in commentario semper quam exactissime adnotare studui, qnaenam generis primitivi species ad singula haec genera sintreferendae, ( c fr. v. g. Actaea, Sterculia, Diosma.). Simul quoque in commentario indicavi, quibusnam in libris specierumnovarum (i. e. in Candollii prodromo nondum contentarum) diagnoses vel descriptiones reperiri queant. Quod vero quumnonnisi tanquam rem secundariam persequi licuerit, plura supersunt opera (iu fronte commentarii designanda) a nobis,quum non suppeteret otium, hactenus in illuni finem non perlustrata, in quibus haud exigua specierum novarum- copiadeprehenditur. — Genera denique in tabulis nostris ita digerere, ut, quae affinitate naturali (sc. non fructificationissolummodo characteribus, sed etiam habitu) arctissime invicem junguntur, sibi quoque proxima collocarentur, pro viribusstudui. Cui ipsi autem operae tot tantaeque saepius obstabant difficultates, ut, ne generum diagnosis nimis vaga evaderet,dispositionem tunc mere artificialem adhibere utique necesse fuerit.
Qui elaborando huic operi nostro librorum herbariorumque suorum subsidia humanissime commodarunt fautoribusatque amicis, viris illustrissimis De Candolle, Wallich, Wiglit, Arnolt, Roeper, Shuttleworth et Wydler, debitashic publice testificor gratias, easque ut aequissimis animis accipere velint, etiam atque etiam rogo.
Tentamen igitur hocce inchoatum atque quam brevissimo tempore poterit absolvendum tibi, Lector Benevole,trado, rogans, ut, quaecunque in eo invenies carbone notanda, pro indulgentia tua excusare laborisque suscepti difficul-tatum, quibuscum auctori conflictandum erat, meminisse velis.
Scripsi Basileae exeunte Julio 1836.
AUCTOR.
i-