Buch 
Thesaurus literaturae botanicae omnium gentium, inde a rerum botanicarum initiis ad nostra usque tempora, quindecim millia operum recensens / curavit G.A. Pritzel
Entstehung
JPEG-Download
 

PRAEFATIO.

Post Seguierum, Linnaeum, Hallerum, viros praestantissimos, qui saeculo praeterito libros de literatura botanicagravissimos ediderunt, unus, qui postremus in hac re operam posuit, nominandus est Bibliothecae Banksianae autoraeterna memoria dignus Jonas Bryander. Cujus viri opus quamvis inter reliquos de literatura botanica libros omnibusrebus quam maxime excellat, tamen tam raro invenitur, ut vel publicarum bibliothecarum subsidiis vix acquiratur.

Neque qui componendorum tam late patentium librorum difficultates reputaverit, edita Bibliotheca Banksianaintra quinquaginta annos nullum (monographiis quibusdam, ut Wikstroemii de Sueciae, Adamskii de Poloniae,Haberlii de Hungariae, Sternbergii de Bohemiae, Trautvetteri de Bussiae literatura botanica disserentium exceptis)librum editum esse mirabitur, in quo literaturae botanicae ingentes copiae collatae legantur atque dispositae.

At quum hujus literaturae in dies crescentis accuratam cognitionem omnibus qui studium et operam in herbiscognoscendis collocarent, esse difficillimam intelligerem, neque equidem nescirem quantum literis detrimento esset,si plurimi de aliis, qui antea de iisdem rebus quaesiverunt, scriptoribus securi rem ut intactam vel inviti gererent,jam ante hos decem annos Bierbachii beati colloquiis incitatus hujus libri scribendi cepi consilium. Quo in opereid maxime mihi agendum esse credidi, ut omnes literaturae botanicae fontes non solum tam accurate recenserem,ut eos posthac inspicere jam nulli necesse esset, sed etiam ut omnia, quae in Thesauro meo traderentur, libris ipsisevolutis ipse cognovissem. Quod meum consilium reliquorum periculis et majus et accuratius undique quammaxime comprobatum atque adjutum est.

Perlustravi igitur accuratissime bibliothecas libris botanicis praeclaras Germaniae atque Galliae, Regias publicasBerolinensem, Dresdensem, Parisiensem, Bruxellensem; recensui collectiones egregias virorum clarissimorum Linhii,Schlechtendalii, Kunzii, Canaollei, Jussieui, Belessertii, Webbii, Gayi, Leveillei, Montagnei, Grisebachii, aliorum;splendidam privatam Imperatorum Francisci et Ferdinandi bibliothecam; Palatinam Vindobonensem et insignemillam, quae in Horto Endlicheri et Fenzelii auspiciis orta nunc fere omnium ditissima facta est; bibliothecamHorti regii Parisiensis (Jardin des plantes) admodum pauperem; denique illas universitatum Lipsiae, Gottingae,Leodii et quae sunt aliae clarissimae. Quibus in bibliothecis fere semper uniuscujusque libri titulum cum rebuscollectis comparanti paullatim quadraginta milia librorum evolvisse et inspexisse contigit. Atque ut qui opere meoutuntur viri docti, ubi inveniantur ipsi libri, facilius cognoscant, libris a me in Germania inspectis asteriscum * inGallia aut Genevae evolutis crucem f adscripsi, libris denique rarioribus nomen bibliothecae in qua asservantur,distincte addidi. Quibus libris nullum adjectum est signum (sunt autem perpauci) illos ipse inspicere non potui,atque his quidem post libri titulum plerumque addidi literam, qua patefiat, unde libri notitiam consecutus sim.