VI
t
Ac quamquam multi nonnullas libri mei rationes praecipue rerum allatarum ordinem vituperabunt, quamquamde libris ex vicinis botanicae finibus aut receptis aut omissis (qua in re plerumque Dryandri viri clarissimi judiciumatque exemplum secutum me esse fateor) mecum dissentient, tamen plura in libro meo inesse scio quae viri harumrerum peritissimi existimaverunt laude dignissima. At qui libro meo ad sublevanda studia evoluto aliqua diligentiaevestigia deprehendant, eos ne obliviscantur rogo, quanta sit opera, innumerabiles priorum errores longinquis saepeatque molestissimis quaestionibus detectos eliminare omnes atque effugere.
Neque facere non possum, quin hac data publica potestate amicis meis omnibus et propinquis et remotisgratias agam pro liberalitate atque studiis, quibus me in hoc octo annorum labore diligenter adjuverint, quin gratiasagam et multis literarum nostrarum amicis pro humanitate, qua librum meum exceperint et viro honestissimo deme optime merito qui libri mei ornate edendi sumtus integre fecerit.
Denique vel postea et hujus operis complendi curam subibo addito huic operi supplemento, in quo, et quaenunc casu quodam omissa sunt et quae abhinc novissima scripta erunt, accurate recensebo. Deinde in animo est,nisi temporum angustiis premar, peculiari libro recensere dissertationes botanicas, quae aut in actis academiarumsocietatumque literariarum, aut in diariis commentariisque literariis ab hujus saeculi initio dispersae leguntur *\Atque illud quidem opus, quamvis jam dudum praeparatum sit, tamen et propter rerum multitudinem et propterexiguum temporis spatium una perfici non potuit. Allatas vero esse in hoc meo libro nonnunquam diariorum disser-tationes attulerim, quae a re proposita omnino abhorreant, jam me poenitere libere fateor.
Scribebam Berolini 15. Nov. 1851.
PRITZEL.
) Quarum dissertationum multitudo facile numerum sexaginta milium expleat.