Jr l ANTjE, sub omnibus aspectibus et quoquo modo con-sideratae , vastissimam conficiunt scientiam, quam sensugeneraliori botahicam dicunt. Sed si Plantarum anatomia etphysiologia, si earum geographica et topographica per or-bem dispositio, illarum cultura , chemica compositio , vi-rium usuumque cognitio , disciplinas altiorum litterarum,studioso nobiles offerant, quinimd si hae doctrinae Botanicesveri sint fines, tamen fatendum est istas scientias partes,licet graves, omnes specierum ipsarum accurata distinctioneearumque mutuae affinitatis cognitione, necessario et ( fassit verbo) essentialiter niti, Specierum notitia stabiliturpossibilitas ea omnia quae de regno vegetabili per observa-tiones plurimas experimentaque innumera patres nostriinvenere discendi, ut et nepotes nostros quae ipsi nos reperi-xnus docendi; ex specificarum affinitatum cognitione pendetai’s ista solerter et caute adhibenda , qua rite experimentaproponuntur, observationes speciales methodice in legesgenerales convertuntur, analogiae nec ultra verum audaciiisprotenduntur, nec citra verum timidius contrahuntur , quatandem aphorismorum paucissimorum ope inventa et inve-nienda omnia nexu simplici colligantur. Necessariam itaque,- omnes qualescunque sint viri plantarum studio dediti,prima fronte agnoverunt primordialem hanc doctrinam ,qua ab omnibus aliis species quaedam iis obvia discernitur,et innotescit affinitas plus miniisve stricta qua illa cumcaeleris speciebus jungitur. Non mirum est ergo si haecscientiae elementa fundamentaque, pro scientia integra avulgo habita, isoTANiciE strictiori sensu usurpatum equi-dem , non vero omnino incongruum nomen retinuerint.
Attamen ob ipsam observationum paulatim institutarummolem, ob innumeram doctrinarum locorum ipsorumqueingeniorum varietatem, plerique Florae alumni se specialiramo , ut ut sit, scientiae nostrae addicentes, hujus eum totaarbore nexum congruentiamve saepe neglexerunt: ex unaparte nonnulli philosophi vegetationis leges generales plan-
I.
1