Band 
Volumen primum. Sistens prolegomena et ordines quinque nempe ranunculaceas, dilleniaceas, magnoliaceas, anonaceas, et menispermeas.
Seite
2
JPEG-Download
 

2 P It OLEG-OME Tf A.

tarumque vires et usus praecipue indagantes, specierumvero ipsarum distinctionem et nomenclaturam spernentes,ideoque a reliquis hominibus lingua communi deficienteseparati et quasi alieni, ipsimet laborum suorum fructus etincrementa minuerunt; ex altera botanici, eheu,, non pauci,specierum cognitioni tota mente et viribus dediti, sed gene*raliores leges et doctrinae usus floccifacientes Florae amabi-lem hortum in aridam planitiem mutaverunt; distinctionisspecierum difficultate perterriti, hujus distinctionis ta-men ineluctabilem necessitatem magnumque rei pretiumhaud immerito agnoscentes , Botanicam in discernendisspeciebus totam versari existimaverunt: ex hac opinionefalsissima, fateor, sed pro suo tempore forsan non inutili,enata sunt systemata artificialia dicta, quorum nempescopus unicus atque usus in specierum distinctione ver-santur ; nimius his systematibus ( quae homogenea sempersegregant ut heterogeneorum inter se collatorum discrimi-na facilius perspiciantur ) favor concessus viros naturae ge-neralibus virosque particularibus studentes in duas phalan-ges, sibi mutuo saepius ignotas et fere inimicas, magismagisque in detrimentum scientiae disrupit.

Tunc paucissimi exsurrexerunt philosophi, meditationisimul et observationi addicti, qui , sese scientiae in centrolocantes, botanicos omnes, primum fluctuantes demummagnti ex parte convictos, docuerunt affinitatum naturaliumtheoriam genuinam esse totius botanicae scientiae basim,verumque nexum quo generalia particularibus et abstractaconcretis junguntur;hujus doctrinae momentum veritatem-que agnoverunt praecipui scientiae magistri ; sed ejusdemforsan non lucide satis explicata? et populariter expositae ,usus ad tirones et vulgum nondum omnino pervenit; iiomnes qui diligentius de Botanices praesenti futuroquestatu meditantur , autumant illius naevi causam omnino inhoc stare quod hactenus in libris forma et mente diversis-simis scientiae generalia et particularia sint reperienda;nullusque a Bauhini Rayive temporibus evulgatus fueritliber in quo specierum characteres et historiae juxta ordinesnaturales disponantur, seu in quo methodi naturalis legessuccessive omnibus plantis hucusque cognitis speciatimaccommodentur.

Hanc ipsam curam, hoc opus quod nemo apud nos, nemo