Band 
Volumen primum. Sistens prolegomena et ordines quinque nempe ranunculaceas, dilleniaceas, magnoliaceas, anonaceas, et menispermeas.
Seite
3
JPEG-Download
 

PROLEGOMENA. 3

apud veteres tentavit, timidus hodie aggredior. Coepti meinon arduae me latent difficultates, nee hujus immensa moles,si hanc cum actuosis humanae vitae annis conferas, necaleae istae quae per detecta nova aedificii mei nondum forsanexstructi partes nonnullas evertere queunt; quanquam verooperi imperfectio non una necessario adhaereat, probe tamennovi laborem hunc meum, etsi imperfectum , ex omnibuslaboribus ad botanicam specialem generalemve theoricamapplicatainve propagandam suscipiendis utilissimum fore.Scientiae nostrae rapidum per hos triginta inquietos annosrespiciens, rapidioremque in posteros (utinam placidiores)praesagiens, clare jam nunc video, plantis ex quacunqueterrarum parte allatis, opus meum hic et illic incompletum,et, ut ita dicam, mancum sine dubio evasurum ; sed aliqua,spero, ex his futuris laboribus portiuncula mihi tribuetur,si libri hujus generalis methodo botanicos specialibus etminutis addictos ad generalia, generalibus vero studentesad specialia , quantum in me erit, convertere simulquedirigere potuero. Quod si quis autumat me suscepti meigravitatem verbis exaggerare,hic enthusiasmo rei tanta; moliscondendae necessario veniam det, precor ! reputetque menedum, huic plantarum enumerationis utilitati confisumfuisse, conatus contra acres dedisse ut indefessa cura , atquelabore improbo opus meum publico assensu non indignumefficerem ; cumque hujus libri utilitas praecipua in hoc stet,nempe, ut clare pateat quis fiduciae gradus unicuique mea-rum assertionum sit tribuendus , fusius hic lubet exponeretiun libri systema generale, tum adminicula mihi in hujusconfectione obvia, tum cautelas omnes religiose a me adbi-bitas, ut quisque in posterum vel minima errata, sive alienaa me recepta, sive mihi propria , prospicere et corrigerefacile possit.

Universum regni vegetabilis systema aggressurus, diuprimum de normis logicis in hoc opere observandis atten-tius cogitavi,et cum istae norma; in minimas usque operisportiunculas fusurae atque influxurae necessario essent, hasjudicio botanicorum priiis submittere utile censui. Botanicesergo Theoriam elementarem , seu ut nonnulli voluerunt,philosophicam , ineunte anno i8i3 edidi (t); quae ut vera

(i) Theorie elementaire de la Botanique, l vol. /«-8. , Paris. Quod