Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
30
JPEG-Download
 

3 o

CAP. III. DE ASTRONOMIA

conf. sequens cap. IV. §. 6. Hoc facto, quia 235 lunationes annisXIX lunaribus, quam proxime respondent, menses chaldaeorum43000 producunt 3476 solares. Clades uero ultima ad Arbelam,& cum eadem occasus imperii Persici, siue principium monarchiaeAlexandri Macedonis, cadit in annum mundi 3620. adeoque, fecun-dum hanc computationem, haud diu post orbem conditum in chal-daea obferuationes astronomicas coepisse, dicendam foret. Enim-uero chaldaeos, ostentationis caussa, tantam astronomiae suae uetusta-tem uenditasse, ex iis, quae nunc exponam, luculentius patescet,conf. syncelli Chronographis p. 17. ubi ex Africano de commen-titia chaldaeorum aegyptiorumque chronologia agit.

VII. Scilicet siMPLicivs in commentario in Aristotelis Lib.II. de coelo, p. 123. ex Porphyrio memoriae prodidit, Callisthe-nem, Aristotelis cognatum & discipulum , mandante Aristotele,Babylone in graeciam obferuationes astronomicas, duntaxat 1903annorum, ante Alexandri expeditionem in babylonia habitas, trans-misisse, prima ergo earum facta esset anno mundi 1717, haud diuante exstructam turrim babelicam. plini vs uero L. VII. c. EVI.perhibet, quod epigenes, grauis auctor inprimis, apud babylo-nios,septingentorum uiginti annorum obferuationes siderum, co-tilibus laterculis inscriptas,repererit, & quodZERosvs & crito-demv s tales tantum quadringentorum < 5 t octoginta annorum ibi-dem extare dixerint. Hunc Epigenem cum Apollonio Myndio stu-diorum caussa apud chaldaeos egisse, ex seneca E. VII. c. III.Quaest. Natur, discimus. Atque haec quidem longe prioribus ueri-similiora sunt. Nam ptoiemaeo teste, Magn. Compos E I V. c.XI. hipparchvs tantum tres eclipses lunares, in babylonia obser-uatas, quarum prima in annum N-abonassari 266. siue in annum 480.ante C. N. incidit, ad lunaris inaequalitatis differentias indagandasadhibuit: & ptolemaevs Lib. I V. c. VI. laudat alias eclipses tres,primo & secundo Mardocempadi anno, apud babylonios spectatas;prima earum contigit anno aerae Nabonastareae XXVII. siue anno721. ante C. N. Horum duumuirorum auctoritas omni exceptio-ne maior est; Vterque enim obseruationum illarum rationes expen-dit & probauit, quod si uetustiores ad notitiam eorum peruenissent,eas minime fuissent praetermissuri. Haec considerans abvepha-

raivs,