VETERVM AEGYPTfORVM.
57
tatum, nec ea, quae ex terra, nec ea, quae ex flumine ipsis proueni-unt, nec quae ad morbos, nec quae ad mortes pertinent. Sed incre-dibilia & fabulam potius, quam obseruationem astronomicam histo-ricus enarrare uidetur. Colligere quidem inde nobis fas est, aegy-ptios astronomos, punctorum cardinalium mutationem, nescio qui-bus ex indiciis, suspicatos fuisse, sed perobscuram & erroneam hu-ius rei notitiam eos habuisse ex dictis liquet. Siquidem Hipparchus,qui primus fixarum motum in longitudinem deprehendisse creditur,inulto tardiorem praecessionis punctorum aequinoctialium uariatio-nem, nempe per unum gradum intra annos centum, ex obleniatissuis, comparatis cum uetustioribus, elicuit. Iactabunda ergo sunt,quaecunque aegyptii sacerdotes, de antiquitate obseruationum sua-rum astronomicarum, Herodoto tradiderunt. Quam iactantiamscriptores etiam ethnici, chronologiae sacrae ignari, damnarunt, an-nosque aegyptiacos ueteres lunae senio, non solis circuitu finiri cre-diderunt, teste Plinio L. VII. c. XLV 1 II. conf. quae supra dixi innota ad paragraphum primum.
XI. Reliquiae astronomiae aegyptiacae tantum exiguae super-sunt, quas nunc strictim attingam. De amplitudine sphaerarum coe-lestium PETOSIRIS & NECEPSOS apud PLINIVM L. II. C. XXIII.sequentem in modum statuerunt. Aegyptia ratio, quam PetoflrisNecepfos ostendere, singulas partes (gradus) (*) in lunari circulo ,ut diSlum est, minimo, triginta tribus stadiis paulo amplius paterecolligit; insaturni amplissimo duplum, ( 66 stad.) in solis, quem me-dium effle diximus, utriusque mensurae (33 s 66) dimidium: (49%)quae computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad saturni circu-lum, addito signiferi ipsius interuallo, innumerabilis multiplicatio ef-ficitur. Huius ergo calculi auctores, terram in centro orbium pla-neticorum locatam , & orbes planetarum sphaericos assumserunr.Quomodo graduum singulorum magnitudines repererint, Pliniusnon indicauit, interim ex datis sequitur, aegyptios tribuisse circulolunae 33. 360 zz 11880 , solis 49s. 360 zz 17820, saturni 23760
H stadia
C) Gradus hic a Plinio partes uocari, ex sequentibus colligitur, tribuit enim tre-centas & sexaginta sex fere partes orbi solis, quas ex circuitu eius, siue re-uolutione annua, patere arbitratur.