Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
58
JPEG-Download
 

58

C A P. IV. DE ASTRONOMIA

stadia, unde distantiae seu semidiametri orbium, nempe lunae 1980,solis 2970, säturni 3960 stadia, deducuntur. Quae quam longe ab-fint a uerioribus numeris, iam olim Plinius perspexit. Necepsosfuit regulus inferioris aegypti, habetur idem pro sideralis scientiaeinstauratore. Dicitur magos docuisse, scriptis nempe suis, iudicemarshamo C. Chron. p. 475. si AvsoNio ep. XIX. credamus,Necepsos haud diu ante Sesostrim regnauit:

Quique magos docuit , mysteria magna Necepsos ,

Et qui regnauit fine nomine mox Sefoostris.

iVLivs FiRMicvs matheseos Lib. VIII. c. V. de utroque ita loqui-tur: Neque etiim diuini illi EfsanSlifftmae relionis antistites , Petosy-ris Ef Necepfo , quorum alter imperii gubernacula tenuit , cum omnia ,quae ad huius artis pertinent disciplinam , diligentijfimis ac ueris in-terpretationibus explicajficnt , id quod nos inuenire potuerunt. HuncPetosirin sacerdotem fuisse, ex eruditione colligit Marshamus: am-bos putat eodem tempore uixisse, & astro/ogiae praecepta scriptistradidisse, p. 477. & posterius quidem ex uerbis plinii L. VII. c.49. intelligi posse uidetur. Libros utriusque astrologicos laudat Ga-lenus in locis a Marshamo p. 478 allegatis.

XII Apparentem solis diametrum ueteres aegyptii hydrologiisaequinoctii tempore, indagarunt, eamque partem septingentesimam& quinquagesimam fui orbis, h. e. 28- 48-' repererunt. Talis enimerat proportio aquae clepsydrae inferioris, delapsae ex superiore,inierim, dum sol totus ascenderat, ad aquam clepsydrae totius diei,u. cleomedes cycl. theor. L. II. c. I. p. 114. Sed obliquitas ascen-sus solis in aequatote, & refractiones horizontales, item lapsusaquae difformis, pragmatiam incertam reddiderunt: reprobatam pro-pterea a ptolemaeo. V. 14. & proclo hypotypos. astron. cap.III. ricciolvs Almag. Lib. III. p. 117. scribit: Reges aegyptios,pro eodem problemate soluendo, cursu quoque equi incitatissimousos fuisse. Nimirum admisisse equum, oriente solis, in aequatorehaerentis, limbo superiore, & inhibuisse orto iam sole. Cognitisenim stadiis, quae solitus erat ille equus una hora percurrere, & sta-dii parte, quam interim, dum sol oriretur, confecisser, tempus, &

inde