92
C A F. V. DE ASTRO N. GRAECOR.
priam & familiarem (*) nominat Aristoteles de coelo H. 13.quae tamen huic adeo displicet, ut putet eos, qui sic statuunt, si-bi uideri non caussas phaenomenorum quaerere, sed ipsa placitissuis accommodare, & eo ueluti detorquere. Verisimile est, Phi-lolaum hanc de motu terrae hypothesin, ex contemplatione reuo-lutionum mercurii & ueneris circa solem collegisse, terramqueastris annumerasse, quia idem aliis in coelo obseruatis consenta-neum deprehendit, uid. gassenbi praefat. ad Vitam Tychonis.Apparet ex his, Philolaum, rerum astronomicarum apprime peri-tum, difficillimarum motus planetarii uicissitudinum rationes per-spexisse. Suffragati eidem sunt nicetas Syracusanus, qui con-uersionem terrae circa axem defendit, cicero qu. acad. IV. 39.Nicetas ait, Syracußus , ut docet Theophrastus , solem, lunam , fiel'las, supera denique omnia, stare censet , neque praeter terram remullam in mundo moueri , quae cum circa axem se summa celeritatecomer tat, c?" torqueat , eadem effici omnia , quae , st stante terra,coelum moueretur. atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere qui-dam arbitrantur, sed paulio obscurius. flato (**) uid. plv-tarch. in Numa p. 120. ubi hanc sententiam Platonem aetateprouecta amplexum fuisse docet, add. qu. platonicae qu. 7. p. 487.HERACLIDES Ponticus & ECPHANTVS Pythagoreus,motum quoque terrae tribuerunt, non ut loco suo excedat, sed ro-tae instar circa axem circumuertatur, ab occasu uersus ortum, cir-ca suum centrum, plvtarch. III. 13. (***) Assensit SELEV-CVS Erythraeus, mathematicus, qui tamen terrae motum sicasseruit, ut eidem reuolutae luna aduersa eat. Cumque uentus,
qui
(*) De communione dogmatum apud Pythagoreos proclvs in Timaeumscribit: Tii» «ai,«««» rn> t* r«s eugta-uri rSt J«y/ccer»)», t« >>« s
v*noi MXf. Gale ad Iamblichum de mysteriis p. iZZ-
(**) Contrarium quidem ex scriptis Platonis probare nititur ricciolvs Al-mag. P. II. p. 291. Sed sic non labefactatur auctoritas testimonii Plntarchi.Potuit enim Plato, post scripta sita iam uolgata, sententiam mutasse, quodtestimonio Plntarchi congruit, praeterea antea ex Cicerone docui, nonnul.los eam hypothesin in Timaeo Platonis, etsi obscurius traditam, repetisse.
(***) De Ecphanto testatur stobae vs eclog. physi c. 25. p. 48- ^uod mun-dum ex atomis quidem compositum dixerit, sed qui prouidentia regatur.