ANTE GVMN. ALEX.
9Z
qui inter duo ista corpora intercipitur, in diuersas partes hoc pa-cto agitetur, eo in Atlanticum mare incidente, hoc quoque fecun-dum eius motus concitari. plvtarch. 1 . c. c. 17. CeterumPhi-lolaus annum magnum annis LIX definiit, in quo sunt menses in-terculares XXL censorinvs C. XVIII. Cuius orbis etiammeminit plvtarchvs II. 32. Ergo Philolaus mensis synodiciquantitatem dierum 29 cum semisse, & annum lunarem 354 die-rum praecise, solarem uero 364 dierum cum semisse, affumsit,sed utrimque a ueritate notabiliter deflexit, conf. scaliger deemend. tempor. lib. 2. p. 109.
XIX. EVDOXVS CNIDIVS, Aesehynis filius, Platonisamicus, uid. strabo L.XIV. p. 451. vroclvs comment. inEuclid. L. II. p. 19. itidem Pythagoreus, circa annum 370 ante C.N. astronomicae scientiae laude excelluit; adeo quidem, ut Cice-ro de diuinat. II. 42. eum iudicio doctissimorum hominum inastronomia facile principem appellet, & sextvs empiricvs ad-uerfus mathematicos, L. V. sub init. Eudoxum & Hipparchum,tanquam praecipuos graeciae astronomos praedicer. Geometriamab Archyta didicit, Platonem quoque audiuisse dicitur, cicero1 . c. Astronomiae discendae caussa in aegyprum se contulit, com-mendatitias ab Agesilao literas ad Nectanebin ferens, a quo & sa-cerdotibus commendatus est. Ibi, teste strabone p. 554, annistredecim (laertivs p. 623 tantum annum unum & mensesquatuor habet) cum Platone uersatus, omnis generis doctrinas exore sacerdotum hausit. Reuersus Athenas discipulos plurimos, in-uidente ipsi gloriam Platone, habuit, laert. V. Eudoxi L.VIII.p. 623. Inter alia etiam astronomiam docuit; petronivs in Sa-tyrico p. 25. ed. I. a Woweren, eum in montis excelsissimi cacu-mine consenuisse tradit, ut astrorum coelique motus deprehende-ret. strabonis aeuoL. II. geogr. p. 82. uisebatur in Cnido Eu-doxi (<rno7r>j) specula non multo domibus sublimior, e quaisca-nopum spectauerat. ptolemaevs de apparentiis inerrantiump. 93. Eudoxum in Asia, Sicilia & Italia astronomicas obseruatio-nes habuisse docet, eundem annum graecojrum, ex aegyptiorum
M 3 sacer-