104 C A P. V- DE ASTRON. GRAECOR.
nempe uel elementa, plvtarch. I. 5. s T o b a e v s p 5 2. Galaxiamaliquando solis circulum fuisse, & transitus eius hodie ibi uestigiasuperesse existimauit. plvtarch. III. 1. eadem olim Pythago-reorum quorundam opinio fuit, aristot, Meteorolog. I. 8-plvtarch. 1 II. t. fixas ssellas omnes a sole putabat illustrari. stob.p. 54. Solem uiolenter in nubes incidentem nonnunquam scin-tillare, & stellas transuolantes producere, stob. p. 63.
XXV. Praeter Democritum nonnulli alii, sectae Eleaticaeaddicti,astronomiam attigerunt; quamobrem de hypothesibus eo-rum astronomicis breuiter hic dicendum est.
XENOPHANES, auctor sectae, (circa annum 530. anteC. N. ) solem pro nube ignita, quae in eclipsibus exringuatur, lu-nam pro nube constipata habuit; soles multos in diuersis terraepartibus lucere, terramque , prorrectis in infinitam altitudi-nem radicibus, insistere putauit. plvtarch. II. 13. 20.24. 25. III. 11. Eidem tribuuntur placita sequentia. Mtltl*dos infinitos esse, stobaevs p. 52. stellas ex nubibus in-censis ortas, id. p. 54. solem quidem requiri ad mundi anima-liumque ortum & constitutionem, lunam autem superuacuamesse. id. p 61. Apud ciceronem Acad. quaest.IV. 39 .\Xenopha-nes ait, habitari in ima , eamque eJfe terram multarum urbium 8°■montium, lactantivs diuin. instit,III. 23. scribit: Xenophanesdicentibus mathematicis , orbem lunae duo de uiginti partibus ma-iorem ej[e quam terram, ßultiffime credidit: 8 J quod huic lenitatifuit consentaneum, dixit intra concauum lunae esse sinum , esse ali-am terram, ibi aliud genus hominum fimili modo uiuere, quo nosin hac terra uiuimus. Habent igitur illi lunatici homines alteramlunam quae illis noElurnum lumen exhibeat, ffcut haec exhibet nobis.8" fortaffe hic noster orbis alterius inferioris terrae luna stt.
PARMENIDES uero eius discipulus, (ann. ante C. N. 500.)meliora principia ab Anaximandro praeceptore didicerat, quae pro-prio deinceps studio excoluit. Terram globosam primus dixitin medio sitam, laert. L. IX. p.641. in aequilibrio suspensam,quod caussam non habeat, cur huc potius, quam illuc uergat,
quae,