Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
105
JPEG-Download
 

ANTE GYMN. ALEX.

quae, concussa licet, de loco tamen non dimoueatur. plvt.IJI. 15.Lunam aequalem soli, a quo etiam illuminetur, id. II. 26. viamla&eam densi & rari miscelam. id. III. 1. primus animaduertit he-sperum & luciferum eandem esse stellam, laert. p. 643. Pri-mus terrae loca habitata a duabus zonis, quae sub solstitialibuscirculis iacent, discreuit. plvt. I1I.it. uel,utiait Achilles t/a-tivs c. 31. primus de zonis disserere instituit, add. stobaevsp. 50. 53.

LEVCIPPVS Eleates , (circa ann. ante C. N. 460) opina-tus est, mundos fieri corporibus in inane uniuersi incidentibus,&in se inuicem implicatis, atque ex motu secundum illorum incre-menta naturam siderum produci. Solem in circo maiori circa lu-nam ferri, terram quoque moneris ac circa medium conuerti: fi-guram eius tympano esse similem : sidera omnia ob celeritatemmotus ignescere, solem inflammari a sideribus, (C. lumen eius a fi-xis sideribus accendi,) lunam paullulum ex igne sibi usurpare: so-lem lunamque deficere, quod terra ad meridiem uergat: quae adseptentrionem sunt, niuibus conspergantur, & pruinis algeant, &in glaciem concrescant. Sed postrema illa perobscure dicta sunt:prioribus nero assertis connexos in uniuerso vortices imaginariuidetur. laert. L. IX. p. 648. Tunicam in orbem circumdeditmundo, per stellas reticulatas contextam, stobaevs p. 51.

XXVI. Stoici quoque,Equorum familia quadringentis pro-pemodum ante aeram christianam annis, Zenone Cittiaeo aucto-re, coepit, astronomiam tantum obiter tractarunt, & plus studiilogicae, ethicae & physicae impenderunt, opiniones, quae huc per-tinent, sunt fere sequentes.

ZENOcenset, coelum esse aetheris extremum, ex quo, &in quo sunt omnia, quippe omnia praeter se complectitur. Achil-les tativsc. 5. nihil in mundo uacuum, sed totum mirabili in-ter se unitate deuinctum; id cogere coelestium ad terrena con-cordiam & congruentiam, laert. in V. L. VII. p.523. Sidera fi •xa cum toto coelo una circumferri, errantia uero suis motibus agi.p.525. solem & lunam.duobus ferri motibus, altero mundi ab

O ortu